Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 303 > >|
1
Quæſtio Vigeſimaſeptima.
Cvr ſi valde procerum fuerit idem pondus, dif­
ficilius ſuper humeros gestatur, etiamſi me­
dium quiſpiam illud ferat, quàm ſi breuius
ſit?
Quod enim dudum dictum eſt, cauſa non
eſt, ſed vibratio nunc est cauſa.
Quando enim
productius fuerit, vibrantur extrema, quam­
obrem contingit portantem difficilius geſtare.
Vibrationis au­
tem cauſa eſt, quoniam ab eadem motione magis transferuntur
extrema; quanto procerius fuerit lignum.
Humerus quidem
ſit centrum vbi A manet enim is; ipſæ autem A B, A C, quæ
ſunt ex centro, quantò autem maius fuerit id, quod ex centro
eſt, ſiuè A B, ſeu A C, plus transfertur ſpatij.
Demonſtratum
autem eſt hoc prius.
COMMENTARIVS.
Qvamuis idemmet lignum, vel aliud graue corpus
oblongum facilius ex medio ſuſtineatur, ac defera­
tur, quam ab extremo, vt in præcedenti quæſt.
di­
ctum eſt: nihilominus cum hoc etiam pacto delatum, quò
procerius illud fuerit, eò difficilius geſtetur, quærit hic Ari­
ſtoteles vnde maior hæc difficultas oriatur.
Concluditque,
vibrationem huius rei cauſam eſſe.
Nam quanto produ­
ctius fuerit lignum, tantò imbecillius redditur, ac vibrationi
obnoxius: magis enim inflectitur, vt quæſt.
16. probatum
eſt magiſque eius extrema iactantur tanquam à centro re­
motiora.
Magis autem iactatis, ac vibratis extremis, diffi­
cilior euadit geſtatio; Idque duplici ex capite, vt rectè Bal­
dus obſeruat.
Tum ſcilicet quia motus vibrationis, vt præ­
cedenti quæſt.
docuerat Ariſtoteles, morum progreſsionis,
ſurſum ac deorſum tendendo impedit, ac quodammodo
prohibet, retrahendo ipſum delatum, quod in anteriora fer­
tur: tum etiam quia impetum quendam producit quo vltra

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index