Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
Theorema 21.
Theorema 22.
Theorema 23.
Tempora quibus percurruntur ſpatia planorum ſunt vt planorum longitu­
dines
, v.g.tempus quo percurritur planum inclinatum AC eſt ad tempus
quo
percurritur perpendicularis AE, vt AC ad AE;
probatur, cùm enim
mobile
in C & in E habeat æqualem impetum ſeu velocitatem per Th.
20
. certè cùm motus in AC ſit ſubduplus v.g. motus in AE, eſt enim
vt
AE ad AC per Th.6. igitur cum ſubduplo motu æquali tempore ac­
quiritur
ſubduplus impetus;
igitur tempore duplo æqualis impetus; at­
qui
tempus motus per AC eſt ad tempus motus per AE vt AC ad AE,
ideſt
duplum;
adde quod ſi æqualis impetus eſt in C & in E; igitur æqua­
lis
in D & in B, ſed AB eſt ad BC vt AD ad DE;
igitur ſi creſcit impe­
tus
per partes ſubduplas in AC, neceſſariò creſcit per partes duplas in
ſpatio
, atque in tempore;
cùm enim motus ſit ſubduplus, tarditas eſt ſub­
dupla
;
igitur acquiritur in AC ſpatium AB ſubduplum AE eo tempore,
quo
percurritur AE, ſi enim accipiantur æqualia tempora, ſpatia ſunt vt
motus
;
ſed motus per AC eſt ſubduplus; igitur ſpatium AB eſt ſubdu­
plum
AE;
ſed tempore æquali conficit BC triplum AB, igitur tota AC
eſt
dupla AE;
ſed percurritur tempore duplo; igitur tempora ſunt vt
longitudines planorum;
ſed clariùs, & breuiùs illud demonſtro; In ea pro­
portione
erit maius tempus per AC quàm per AE, in qua minor eſt
motus
per AC quàm per AE;
ſi enim motus per AF eſſet ad motum per
AE
vt AF ad AE, certè æquali tempore AF & AE percurrerentur;
igitur
qua
proportione motus per AF eſt minor, tempus eſt maius;
tantundem
enim
additur tempori, quantum detrahitur motui; igitur tempora ſunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index