Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1exuperantis grauitate eſt grauis.
Præterea propter humiditatem grauitas ineſt aeri, vt le­
uitas, propter caliditatem eidem ineſſe creditur.
Atqui aeris
humiditas maior est eiuſdem caliditate libro ſecundo de gene­
ratione particula vigeſimatertia, & quarto metheorologico­
rum particula vigeſima: ergo aeris grauitas eſt eiuſdem leui­
tate maior.
In contrariam partem hoc efficacissimum argumentum
potest adduci, quod plurima fieri ea ratione debet, quia ma­
ximum habet robur.
Si aer eſt magis grauis, quam leuis, quia aeris humiditas
est eiuſdem caliditate maior; aqua erit omnium elementorum
grauissima, quia in aqua eſt humiditas, quæ grauitatis eſt cau
ſa, & eſt à ſumma frigiditate aucta, quæ eſt cauſa ſummæ
grauitatis: quod probatur ſumma caliditas in igne ſummæ le­
uitatis est cauſa: ergo ſumma frigiditas in aqua eſt ſummæ
grauitatis cauſa: per locum ab oppoſitis; eſt igitur aqua du­
plici grauitatis cauſa grauissima, & ſummæ frigiditatis, &
remiſſæ humiditatis: terra autem vnam tantum cauſam ha
bet grauitatis, nec eamdem ſummam nempè frigiditatem.
Ariditas enim in terra grauitatis cauſa eſſe nequit, quia in
igni eadem ariditas eiuſdem grauitatis cauſa eſſet, at non est,
quia leuissimus eſt ignis, quæ omnia ſunt tam abſurda, quam
abſurdissima.
Argumentum ductum eſt assimili. Dixerat
Auerroes commentatione vndetrigeſima aeris humiditatem
eſſe eiuſdem caliditate maiorem; ideo aeris grauitatem eſſe
eiuſdem leuitate maiorem.
Grauitas igitur, & leuitas propter
primas qualitates elementis tribuuntur: at frigiditas graui­
tatem præstat: ergo maior frigiditas maiorem grauitatem,
& maxima frigiditas maximam grauitatem præstabit per

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index