Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1
COMMENTARIVS.
Cvr commotum.] Commotum hîc ita capi debet, vt eò, quò
moueatur, impellatur: non contra, quod ex reſponſione colligere
facilè erit.
Quæſtio igitur eſt, cur commotum facilius moueatur:
quam quieſcens.
quæ illuſtratur exemplo curruum, quos iam commo­
tos facilius eſt continuare in motu, quam quieſcentibus motionis ini­
tium dare.
Illuſtrari etiam poſſet exemplo nauium.
An quia quod mouetur.] Reſponſio ad quæſtionem ſic con­
cludi poteſt.
Motoris vim & celeritatem augens pondus, facilius impellitur:
contrà diminuens tardius.
Pondus motum eò, quò impellitur, motoris vim & celerita­
tem auget, & ſimile quid ſuo impulſori iam facit.
Contrà quieſcens, quia aliò nititur, & motu occulto in contra­
rium: quam quò impellitur tendit, diminuit.
Commotum igitur facilius mouetur: quam quieſcens.
Quod autem quieſcens vim motoris diminuat, patet. quia ſi ſineretur
nec impelleretur, exempli gratia, ſurſum, vel lateraliter, natura ſua
ſublato impedimento rectà deorſum ferretur.
Ergò qua vi eò moue­
retur, eadem reſiſtit, ne ſurſum vel lateraliter impellatur.
Reſistere
autem motori, diminuere eſt eius vim in mouendo.
Imò vera eſt illa
propoſitio.
Ab æquali aut minore vi quam ſit impedimentum non
fit motus.
Sit enim A B C D
quod reſistat per decem ne ſurſum
95[Figure 95]
trahatur. Dico quod ſurſum non
trahetur, neque per 10. neque per 9.
&c.
Nam ſubſtracto impedimento,
quod impedit ne A deorſum fera­
tur, eo ferretur vt 10. Quod ſi eo­
dem tempore ſurſum trahatur à vi
quæ ſit etiam vt 10. tunc tantum
mouebitur deorſum: quantum ſur­
ſum, quieſcet igitur.
Si verò ſurſum trahatur à vi minore, vt nouem,
quia à maiore vi deorſum fertur, non ſurſum: ſed deorſum ſimpliciter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index