Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Table of figures

< >
[Figure 231]
[Figure 232]
[Figure 233]
[Figure 234]
< >
page |< < of 524 > >|
1
DE MOTU
CORPORUM
PROPOSITIO II. THEOREMA II.
Si Corpori reſiſtitur in ratione velocitatis, & idem ſola vi inſita
per Medium ſimilare moveatur, ſumantur autem tempora æqua­
lia: velocitates in principiis ſingulorum temporum ſunt in pro­
greſſione Geometrica, & ſpatia ſingulis temporibus deſcripta
ſunt ut velocitates.
Cas.1. Dividatur tempus in particulas æquales; & ſi ipſis parti­
cularum initiis agat vis reſiſtentiæ impulſo unico, quæ ſit ut velo­
citas: erit decrementum velocitatis ſingulis temporis particulis ut
eadem velocitas.
Sunt ergo velocitates differentiis ſuis proportio­
nales, & propterea (per Lem.
I. Lib. II.) continue proportionales.
Proinde ſi ex æquali particularum numero componantur tempora
quælibet æqualia, erunt velocitates ipſis temporum initiis, ut ter­
mini in progreſſione continua, qui per ſaltum capiuntur, omiſſo
paſſim æquali terminorum intermediorum numero.
Componuntur
autem horum terminorum rationes ex æqualibus rationibus termi­
norum intermediorum æqualiter repetitis, & propterea ſunt æqua­
les.
Igitur velocitates, his terminis proportionales, ſunt in pro­
greſſione Geometrica.
Minuantur jam æquales illæ temporum par­
ticulæ, & augeatur earum numerus in infinitum, eo ut reſiſtentiæ
impulſus reddatur continuus; & velocitates in principiis æqualium
temporum, ſemper continue proportionales, erunt in hoc etiam
caſu continue proportionales. Q.E.D.
Cas.2. Et diviſim velocitatum differentiæ, hoc eſt, earum partes
ſingulis temporibus amiſſæ, ſunt ut totæ: Spatia autem ſingulis
temporibus deſcripta ſunt ut velocitatum partes amiſſæ, (per Prop.

I.
Lib II.) & propterea etiam ut totæ. que E. D.
Corol.Hinc ſi Aſymptotis rectangulis ADC, CHdeſcribatur
Hyperbola BG,ſintque AB, DGad Aſymptoton ACperpen­
diculares, & exponatur tum corporis velocitas tum reſiſtentia Me­
dii, ipſo motus initio, per lineam quam­
141[Figure 141]
vis datam AC,elapſo autem tempore ali­
quo per lineam indefinitam DC:exponi
poteſt tempus per aream ABGD,& ſpa­
tium eo tempore deſcriptum per lineam
AD.Nam ſi area illa per motum puncti
Daugeatur uniformiter ad modum tempo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index