Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 241 > >|
1 Nam quicumque suos fugitabant visere ad aegros,
Vitai nimium cupidi, mortisque timentes;
Poenibat paullo post turpi morte, malaque,
Desertos, opis expertis, incuria mactans,
Lanigeras tamquam pecudes, & bucera saecla.

Qui fuerant autem praesto, contagibus ibant,
Atque labore; pudor quem tum cogebat obire,
Blandaque lassorum vox mista voce querellae.

Optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.

Inque alijs alium.
populum sepelire suorum
Certantes, lacrumis lassi, luctuque redibant:
Inde bonam partem in lectum maerore dabantur.

Nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus,
Nec mors, nec luctus tentaret tempore tali.

Praeterea iam pastor, & armentarius omnis,
Et robustus item curvi moderator aratri,
Languebant: penitusque casa, contrusa iacebant
Corpora, paupertate, & morbo dedita morti.

Exanimis pueris super exanimata parentum
Corpora non numquam posses, retroque videre
Matribus, & patribus natos super edere vitam.

Nec minimam partem ex agris aegroris in urbem
Confluxit, languens quem contulit agricolarum
Copia, conveniens ex omni morbida parte.

Omnia condebant loca, tectaque: quo magis aestus
Confertos ita acervatim mors accumulabat.

Multa siti protracta viam per, proque voluta
Corpora silanos ad aquarum strata iacebant
Interclusa anima nimia ab dulcedine aquai.

Multaque per populi passim loca prompta, viasque
Languida semianimo tum corpore membra videres
Horrida paedore, & pannis cooperta perire

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index