Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 303 > >|
1pondus grauatus humerus deferentis. Etenim extrema ipſius
ligni valde ab eius medio, ſeu centro remota, dum inferius,
quantum ex ſe eſt, vibrando flectuntur ipſummet centrum,
ſeu medium ſecum rapere, ac detrahere conantur.
Quam­
obrem humerus, qui medio ſupponitur, non modo totius li­
gni ſuſtinet pondus, quod in ipſo grauitatis centro coacer­
uatur, ſed impetum quoque per eandem extremorum in­
flexionem ei illatum.
Tametſi hoc totum intelligatur non
iugiter, ſed per interualla tantum contingere, vt idem Bal­
dus animaduertit; Quandoquidem impetus ex ipſo motu
vibrationis acquiſitus quemadmodum deorſum tendendo
deprimit, ita ſurſum attollens ipſa extrema, portantem alle­
uiat, humerumque aliquantiſper nonnihil exonerat, vt milites
ſariſſam in humero geſtantes paſsim experiuntur.
Quæſtio Vigeſimaoctaua.
Cvr iuxta puteos celonia faciunt eo, quo
viſuntur modo?
Ligno enim plumbi adiun­
gunt pondus, cùm alioqui vas ipſum & ple­
num, & vacuum pondus habeat.
An quo­
niam duobus temporibus hauriendi diuiſo ope­
re (intingere enim oportet, & id ſurſum
trahere) continget demittere quidem vacuum faciliter,
trahere verò plenum difficulter.
Commodum igitur est pau­
lò tardius illud demittere, cùm multò leuiùs effectum ſuſtol­
latur pondus: id autem facit in extremo celonio adiunctum:
plumbum, aut lapis.
Demittendi quidem maius ſit pon­
dus, quàm ſi ſolummodò vacuum oporteret demittere:
cùm verò plenum fuerit ſurſum id rapii plumbum, aut quic­
quid illi ponderis inerit.
Quamobrem faciliora hoc modo
ambo ſunt, quàm illo.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index