Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1 Corporis inluvie: pellis super ossibus una,
Visceribus coecis prope iam sordique sepulta.

Omnia denique sancta deum delubra replerat
Corporibus mors exanimis, onerataque passim
Cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
Hospitibus loca quae complerant aedituentes.

Nec iam relligio divum, nec numina magni
Pendebantur: enim praesens dolor exsuperabat.

Nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
Ut pius hic populus semper consuerat humari.

Perturbatus enim totus trepidabat, & unus
Quisque suum pro re consortem maestus humabat.

Multaque res subita, & paupertas horrida suasit.

Namque suos consanguineos aliena rogorum
Insuper extructa ingenti clamore locabant,
Subdebantque faces multo cum sanguine saepe
Rixantes potius, quam corpora desererentur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index