Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
ſeu energiæ compreſſionis, quam patitur pars B, quan­
do
ambo poſt flexionem, & motum quieſcunt; ergo
momentum potentiæ P æqua­
93[Figure 93]
le eſt momento reſiſtentiæ, ſeu
energiæ, compreſſionis, quam
patitur B, & fiunt niſus per
eamdem rectam perpendi­
cularem ad horizontem, igi­
tur abſoluta potentia P æ­
qualis | eſt reſiſtentiæ abſolutæ, ſeu vi compreſſionis,
quam patitur B.
Pari ratione abſoluta potentia E, vel
G æquatur reſiſtentiæ, ſeu vi compreſſionis partis op­
poſitæ C. vnde deducitur duas potentias P & E, ſeu
G ſimul ſumptas æquales eſſe reſiſtentiæ integræ, ſeu
vi totali compreſſionis, quam patitur anulus, vel ve­
ſica ABC.
Cap. 5. de ae
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elateria
eius.
Poſtea ſubſtituatur pauimentum durum RS loco
potentiæ flectentis E, vel G, & ſolummodo ſupernè
anulus, vel veſica aerea comprimatur à potentia P
ſcilicet à ſemiſſe potentiarum P, & E.
Dico anulum̨,
vel veſicam aeream æquè conſtringi, ac priùs à dua­
bus potentijs contrarijs contundebatur.
Quia paui­
mentum ſtabile RS perinde reagit impediendo mo­
tum, & deſcenſum ponderis P, ipſumque in eodem ſi­
tu quiete ſtabili permanere cogit, ac operatur manus
ſubiecta E, vel pondus G mediante libra FE, ergo
ſtabilitatis ſoli momentum æquatur momento, & po­
tentiæ abſolutæ ipſius E, ſeu P. quare anulus, ſeu ae­
rea veſica BC comprimitur non à ſingulari, & ſubdu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index