Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1ad rectos angulos porrigerentur. Hic iterum peto ab his qui
hæc exſcribent / et id iterum atque iterum peto / ut numeros qui re
cenſebuntur non figuris / ſed ſuis integris nominibus expli
cent: quo minus uitientur erroribus.
Trabem igitur dorici
craſſam effecere nihilo minus ſemidiametro imæ columnæ:
Adſunt in ea faſciæ tris: et ſub prima ſuperiori faſcia breues
aliquæ ſubtenduntur regulæ: ex quibus ſingulis pendent cla
uiculi ſex ſubaffixi tignorum retinendorum gratia: quorum capi
ta ex pariete ad ipſas regulas prominent: id quidem ne regre
diantur introrſus.
Totam iſtius trabis craſſitudinem diuiſere
in modulos duodecim: quibus modulis omnes quæ ſequuntur
particulæ dimetiuntur.
Primae infimæ faſciæ dedere modu
los quattuor.
Proximæ huic quæ media eſt dedere ſex. Su
premæ autem relicti duo ſunt moduli.
Atque ex modulis qui
dem ſex medianæ faſciæ modulus ſupremus unus datus eſt
regulis et alter clauiculis ſubpendentibus.
Regularum longitu
do
fuit ad modulos bis ſex.
Spatia quæ inter capita regularum
pura relicta ſunt / modulos patuere duos de uiginti.
In trabi
bus ſunt tigna: quorum reſecta ad perpendiculum capita extror
ſus apparent ex moduli dimidia.
Tignorum latitudo æqua
bit craſſitudinem trabis: altitudini autem addit partem ſui dimi
diam quoad ſit modulos bis nouem.
Per frontis altitudinem in
tignis ad perpendiculum ſignantur ſulci tres recti æque inter
ſe diſtantes proſciſſi angulo normæ: quoad hiatu pateant ad
modulum unum.
Hinc uero atque hinc marginum acies detun
ditur uſque uacet modulum dimidium.
Vacua inter tigna ubi est
opus elegans complentur tabulis æque latis: et imponunt ti
gna perpendiculo ſui aſſideant in ſolido ſuæ columnæ.
Ti
gnorum uero capita ex tabulis prodeunt ad modulum dimi
dium tabulatum perpendicula cum infima condicunt faſcia
trabis ſubſtitutæ.
In tabulis iſtiuſmodi ſculpuntur capita ui
tulorum / patinæ / roſæ ue et eiuſmodi.
Tignis et tabulis qui
buſque ſua imponitur faſceola cimatii loco / lata modulos
duos.
His perfectis pluteus ſuperapponitur: craſſus mo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index