Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 1055 > >|
1
tamus, ſed eam in vnitate termini ad quem contineri profitemur: ipſe enim eſt veluti forma, &
cętera continet tanquam materiam.
Quare efficitur, vt ſi motus interpelletur, non ſit vnus ter­
minus ad quem, ſed totidem quot interpellationes extiterint, & proinde totidem motus quot
termini actu interceſſerint.
hic locus eſt in latione, ſiue ipſum vbi, eiuſque materies eſt ſpatium.
Quapropter non intermiſsionem ſpatij, ſed rei notauit præceptor, quę communiter ineſſe poteſt
in omni genere motus: nam verbigratia cibus continue coquitur, licet aliqua eius pars cruda re­
maneat.
Res autem ipſum ſuppoſitum eſt motus; ſpatium, vel illi proportione reſpondens eſt
pars ſubiecti, ſecundùm quòd fit motus.
Mobile quoque vnum eſſe debet. Nam neque vnus,
neque continuus eſt ille motus quem, poſtquàm ego quieuero, facit famulus meus.
Hoc autem
mobile, vt vnum eſſe debeat, anteà dictum eſt, atque vnum vt indiuiduum: ſi τὸ ὑποστὰν .i.
ſup­
poſitum reſpicias, quod actu exiſtit eo modo quem non multò prius indicauimus: quemadmo­
dum verò eſſe poſsit, tum cognoſces, cum de formarum multitudine diſceptabitur.
Sic non nu­
mero, vel ſpecie diuerſum eſſe dicemus canis viui primùm, deinde mortui deſcenſum.
Non ne­
ceſſe verò eſt vt mouens ſit vnum.
Nam ſi, velut in ludo quodam Athenis fieri ſolebat, fax de
manu tradatur in manum; nil profectò vetat, quin continuè moueatur, quòd enim deſcenſus il­
le quo canis agitur eiuſque cadauer, ſit continuus, ex eo probatur, quòd motus ille finiretur vl­

timo non eſſe; cùm tamen deſinat in vltimum eſſe, ſiue ſit ſecundùm, ſeu præter naturam: ne­
que enim forma aliqua poteſt aſsignari qua motus ille terminetur: etenim nullum punctum tem­
poris eſt in quo non ſit motus: aut ergo continui ſunt duo diuerſi motus, aut contigui: nec con­
tigui ſanè, quia prioris eſt aliquis terminus, vt ſanationis cui ſuccedit ambulatio: quocirca con­
tinuos eſſe dicendum eſt.
ſi graue ſuppoſitum facimus in deſcenſu, remanet idem: ergo & idem
motus.
ſi fingas animal, aut tale animal eſſe ſuppoſitum, ſpecie variata multò magis apparere de­
bebit variatio motus quæ ſeſe oſtendit in ea viciſsitudine, altero quidem aliqua euidente forma
finito; eoque.
magis, quo motus & quies ſunt magis euidentia, quàm ſint formæ quæ ſubiacent, &
ea quæ ſpecie diſtinguuntur, multò item magis numero ſeparantur, vt hic homo ab hoc equo,
quàm ab homine alio.
sed enim quanuis hæc omnino vera eſſe credamus; attamen nonnullis
dubitationibus implicata ſunt.
ſiquidem & eos motus qui ſpecie differunt, continuari poſſe cen­
ſeas, neque conditionem temporis adhibitam neceſſariò fuiſſe inter motus oppoſitos: illud qui­
dem; quia ſi fingamus lapidem magna vi atque conatu impelli vſque ad medium mundi, & ni­
hil obſtet; impetus ille continuabitur, & lapidem feret vltra centrum.
Atqui ad centrum vſque

deſcenſus eſt, indè verò aſcenſus.
Sic duo motus oppoſiti poterunt eſſe continui: hoc verò, quòd
ſi ſurſum quippiam moueatur, ſiue ex natura, ſeu contrà, & ruens maximus lapis ipſum repel­
lat; non videbuntur intermitti motus illi qui tamen contrarij ſunt.
Apparebunt etiam conti­
nuæ pulſio pilę & repulſio facta à pariete quę nihilominus opponuntur.
Quòd ſi continuuatio
poſtulat vnum tempus, certè etiam cauſſa temporis motus diuerſi pro continuis haberi poterunt:
etenim tempus vnum eſt quod nunquam intermittitur exoriens ex motu cęleſti, qui perennis exiſtit.
At verò tempus eſt numerus motus, vnius quidem primò, qui eſt cęleſtis, aliorum verò ſecundò:
nanque aliqua parte motus cęleſtis eos meriti contingit.
Si ergo vnum fuerit eius punctum in
quo conueniant finis motus antecedentis, & initium ſubſequentis; certè tamet diuerſi ſunt hi mo­
tus, attamen erunt continui.
Hæc dubitantur quæ nos à capite repetentes controuerſum dici­
mus eſſe, vtrùm lapis impetu magno pulſus vltra centrum feratur, an ibi protinus maneat: ne­
que enim video quid prohibeat, quin ſi vis impellentis in lapide conſeruetur; etiam moueatur
vltra centrum.
Vt ita credam facit, quòd ſiquid maiore quadam vi retrahatur ad ſtatum natu­
ralem, ſæpe etiam illum tranſilibit, vt ſi quis inflexus fuerit ad trahendum funem & funis ille fran­
gatur; non modò redit ad priſtinum ſtatum, ſed etiam retrò labitur.
Ad id verò quod opponi­

tur, fore vt motus contrarij ſint continui, quidam per accidens id fieri poſſe concedunt.
Tolera­
ri poteſt hoc: ſed non expediunt, ſit'ne vnus ille motus, & quomodo continuentur per accidens,
& adſit'ne motus aliquis per ſe ad quem motus iſti per accidens referantur.
Itaque arbitror
vnum eſſe per ſe motum ad centrum & à centro qui ſit ex toto violentus.
Nanque non vniuſ­
modi eſt motus lapidis ad centrum, quando impellitur, & cùm ſponte labitur: hic quidem natu­
ralis eſt, alter ille perturbatus, nec ſimpliciter naturalis.
Si ergo totum id violentiæ quod affer­
tur, & vim naturæ ſuperat, obſeruabitur; vnus eſt planè motus, atque continuus, neque partes
inter ſe contrarias habet.
Quòd igitur in eo ſint duæ partes oppoſitę, deſcenſus & aſcenſus, il­
li ineſt per accidens; cùm ſit vnus motus.
At verò ſicut eſt quæſtio ex hypotheſi, ita ſolutio
quæſtioni reſpondet.
Nam fingere oportet tantam vim quæ ſuperet eius ſtatum naturalem quem
in centro aſſecutum eſt illud mobile, quam tamen eò debiliorem eſſe credideris, quo magis à mo­
bili diſtat, dum eſt in ſuo loco, & quo difficilius eſt è loco proprio dimouere, quàm ex alieno pro­
pellere.
Et profectò videtur hæc vis externa non afficere, ſed adiuuare naturam, quòd facit vt
celerius fine ſuo potiatur, quàm per ſeipſa faceret.
Si ergo adiuuet, non immutabit eius ſtatum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index