Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
241
242
243
244
245
246
247
248
249
250
251
252
< >
page |< < of 252 > >|
1feretur. Præterea alia etiam demonſtratione quæſtio ab Aristotele
propoſita concludi poteſt.
ſic,
Omne duobus motibus ad diuerſa tendentibus commotum, tan­
tò minus vno mouetur: quantò magis altero.
quia vis quæ
aliquò mouet plus: plus etiam obſiſtit, & ſic retardat & in­
fringit vim, quæ aliò mouet.
Sed currus exempli gratia iam commotus, vel incipiens
moueri, mouetur tum motu naturali deorſum, tum vio­
lento ad latus.
Ergo quantò magis hoc mouebitur, minus mouebitur illo: &
contra.
Atqui iam commotus plus mouetur violento. Tunc igitur minus
naturali: contra incipiens moueri, plus naturali.
Tunc igitur minus
violento.
Ergo commotus facilius mouebitur: quam quieſcens vel
incipiens moueri.
33. *dia\ ti/ pau/etai fero/mena
ta\ r(ife/nta.
33. Cur proiecta lata ceſ­
ſant.
*dia\ ti/ pau/etai fero/mena ta\ r(ife/nta, po/teron o(/tan
lh/gh| h( i)sxu\s h( a)fei=sa, h)\ dia\ to\ a)ntispa=sqai, h)\ dia\
th\n r(oph/n, e)a\n krei/ttwn h)=| th=s i)sxu/os th=s r(iya/shs;
h)\ a)/topon
to\ tau=t' a)porei=n, a)fe/nta th\n a)rxh/n.
Cur proiecta lata ceſſant.
An vis impellens deſinit,
vel propter reuulſionem, vel
propter inclinationem rei
proiectę, ſi vim proiicientis
ſuperauerit.
An abſurdum
de eo dubitare eſt eum, qui
principium relinquit.
COMMENTARIVS.
Cvr proiecta.] Proiecta dicuntur, quæ manu, funda, arcu, vel
aliò inſtrumento ſurſum, vel ad latus, vel etiam deorſum vio­
lenter feruntur.
Quæritur igitur cur proiecta tandem moueri deſi­
nant.
Hîc reſpondet, quia ſublata cauſa ceſſat effectus. Cauſa autem
lationis in proiectis eſt vis impellens à primo motore impreſſa.
Hanc
Simplicius Ariſtotelis interpres )e)pipo/laian quaſi diceres ſuperfi­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index