Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 floris odore hominem taetro consueta necare.
scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
multa modis multis multarum semina rerum
quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
nidore offendit nares, consopit ibidem,
concidere et spumas qui morbo mittere suevit.

castoreoque gravi mulier sopita recumbit
et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.

multaque praeterea languentia membra per artus
solvunt atque animam labefactant sedibus intus.

denique si calidis etiam cunctare lavabris
plenior et laveris, solio ferventis aquai
quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
quam facile in cerebrum, nisi aquam praecepimus ante!
at cum membra domus percepit fervidu', nervis
tum fit odor viri plagae mactabilis instar.
nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
gignier et taetro concrescere odore bitumen;
denique ubi argenti venas aurique secuntur,
terrai penitus scrutantes abdita ferro,
qualis expiret Scaptensula subter odores?

quidve mali fit ut exhalent aurata metalla!
quas hominum reddunt facies qualisque colores!

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index