Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 360 > >|
1tamen inſinuabatur in duobus conſectariis, ecce quo­
modò ea probetur.
NC, & CD debent, per
47[Figure 47]
te, eſſe æquales; quoniam vtraque, per te, de­
bet eſſe æqualis lineæ AC: quare &, ſi æquali
percurrantur tempore, æquali percurrentur ve­
locitate.
Et de æqualitate quidem lineæ CD,
cum AC, non eſt dubium; probo de NC, AC, &
NC eadem velocitate ſecundum ſe totas per­
curruntur, ex te; Ergo ſunt inter ſe æquales.
Pro
batur antecedens.
Ad velocitatem acquiſitam
per totam AC, addita quæ acquiritur per CD,
facit velocitatem in D duplam velocitatis in
C; ad volocitatem acquiſitam per totam NC,
addita quæ acquiritur per eandem CD, facit
itidem velocitatem in D, velocitatis in C du­
plam; & vtrumque quidem per te.
Igitur per te
AC, & NC, ſecundum ſe totas velocitate ea­
dem percurruntur; ſuntque idcircò inter ſe
æquales.
Tu ergo vim conſequutionis ex inte­
gro antecedente diffimulans, infers ſolùm ex
duplo ſpatij, & temporis æqualitate, velocitates
eſſe vt ſpatia: ac retices quod intereſt, quodque
ſubnotatum fuit, cùm ſubiunxi, conſequi, vt
velocitates per AC, & NC, acquiſitæ ſint prorſus
æquales: ac proinde vt AC, & NC, hoc est totum, &
pars eodem tempore percurrantur, &c.
Sequitur.
Numero xli. etiam peccas; cùm, vt impugnes conſtitu­
tam à me cæterarum partium toto spatio decurrendo deſigna­
tarum respectum ad analoga primæ partis ſegmenta, non ſo­
lùm earumdem partium reſpectum ad parteis temporis exigis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index