Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 303 > >|
1
COMMENTARIVS.
Celonium quod & Tellenon apud Latinos appella­
tur, machina quædam eſt ad commodius haurien­
dam aquam ex puteis, vt frequenter viſitur in hor­
tis.
Conſtat autem ex tigno quodam prægrandi, quod iux­
ta puteos erigitur, ac validè obfirmatur, & ex tranſuerſario
quodam alio ligno tenuiori, quod ſuperiori parti illius tan­
quam furculæ per ſui quaſi medium incumbens, in altero
extremo funem habet appenſum cum aquario vaſe; in altero
verò, appoſito pondere prægrauatur, vt ſurſum, ac deorſum
facili negocio pro olitoris arbitrio valeat commoueri.
Vſus
namque huius machinæ eſt, vt manu funis apprehenſus vnà cum
vaſe, quod ſuſtinet, in puteum demittatur quouſque vas in
aquam immergatur, reclinato ſcilicet ligni extremo cui funis
alligatur.
Deinde puſilla vi adhibita ob præponderantiam al­
terius extremi, quod onere preſſum deſcendit, ac alterum co­
git aſcendere, ipſummet vas aqua plenum ſuſtollatur, & ex­
trahatur.
Quamuis enim vas ipſum aqua repletum, deſcriptoque
ab extremo propendens ex ſe æquiponderare ſoleat oneri,
quod alteri extremo adiungitur, vix tamen vel modicè ma­
nu adiuuante eleuatum ſtatim ab onere prædicto vincitur,
ac ſuperatur: non ſecus ac lanx libræ in æquilibrio conſtitu­
tæ ab æquali pondere alterius lancis, ſi vel tenuiter manu
aliqua ſuſtollatur.
His itaque non aliter ſe habentibus, quærit hic Ariſtote­
les, cur ad huiuſmodi machinam facilius promouendam, &
& aquam eius motione exhauriendam, onus oneri adiunga­
tur, plumbum nimirum, aut lapidem apponendo in alte­
ro extremo tranſuerſarij ligni, cum alioquin tota ipſa ma­
china ſit per ſe grauis, ac præſertim idemmet tranſuer­
ſarium lignum, quod adhuc prægrauatur pondere vaſis ap­
penſi, ſiue vacui, ſiue repleti.
Difficilius namque eſt mo­
uere machinam grauiorem, quàm leuiorem.
Quamob­
rem ſit in deſcripta Tellenonis figura A B C D tignum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index