Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1& extra eumdem, quod Themistium latuiſſe auctor eſt Auer
roes quarto cæli commentatione vndetrigeſima, & in eiuſdem
loci paraphraſi, & commentatione vndetrigeſima.
Quin etiam
elementorum, atque mixtorum leuitates, & grauitates ſpecie
differunt, quod videre eſt in parua mixti plumbi portione, quæ
eſt magna ſimplicis terræ portione grauior, ſpecie amplius dif
ferunt mixtorum leuitates, & pondera inter ſe, vt aeri &
ferri pondus vtrumque corpus graue est: atqui paruum au­
ri frustulum eſt magna ferri portione grauius: has omnes le­
uitates, & grauitates ſpecie differre (vti diximus) à ratione
alienum non eſt, quia grauitatem, & leuitatem formarum
loco vſurpamus, quod elementorum formis maiores noſtri no­
mina non poſuerint, & quia motionum differentiæ ex diffe­
rentibus formis naſcuntur; quæ cum elementorum in propriis
locis & extra propria loca inter ſe, & mixtorum inter ſe, &
cum elementis tum infra, tum extra propria loca ſpecie ſint
diuerſæ, mirandum non erit, ſi elementorum inter ſe tum in
propriis, tum etiam in alienis locis, & mixtorum ab elemen­
tis, & inter ſe grauitates, & leuitates ſpecie ſint omnino diuer
ſæ: nam differentiæ, quæ à formis naſcuntur, ſpecierum diffe­
rentiæ nuncupantur.
Alexander Aphrodiſienſis libro pri­
mo quæstionum naturalium capite ſexto non grauitati, & le
uitati tantum, sed etiam quatuor primis elementorum quali­
tatibus, quas eorumdem formas eſſe cenſuit, has ſpecie diffe­
rentias aſcribere videtur.
Altera hyppotheſis eſt. Grauitas, & leuitas ex primis ele
mentorum qualitatibus non naſcuntur, sed aut ex maxima,
aut ex minima distantia à motu primi mobilis, vt ſcriptum
eſt libro ſecundo de cælo particula nonageſimaquarta & par
ticula nonageſimaſecunda, & in libro deſtructionum contra

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index