Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 252 > >|
1ciariam appellat comment. in lib. 7. Phyſ. Hæc autem tollitur autà
reſiſtentia medij per quod fertur.
Corpus enim eſt quod in ſuo ſeloco
conſeruare nititur: aut à naturali grauitate aliò, quàm quò proijciun­
tur tendente.
Vt enim calor & frigus in ſubiectis non proprijs ali­
quandiu manent: ita & violenti motus impreßio illa.
Et vt ferrum
quod diutius fuit in igne, diutius etiam calorem retinet: ſic ma­
chinis longioribus emiſſa, quia vim illam magis impreſſam ha­
bent, longius feruntur.
quod certo indicio eſt vim à motore primo ali­
quam in proiectis relinqui, quæ ad aliquod tempus manet.
At tan­
dem ob cauſas prædictas, perit.
Et ſic quæque ad naturam redeunt
ſuam.
Nec ſi millies lapidem ſurſum proieceris: tamen vnquam ſur­
ſum ferri aſſueſcet.
Hæc enim quæ ineſt à natura grauitas, ne vis ſur­
ſum mouens perfectè imprimatur, impedit.
An abſurdum.] Altera cauſa videtur huc adferri ceſſationis
in proiectis, aut ſublationis virtutis impellentis impreſſæ.
Si per prin­
cipium intelligamus motorem, qui motus principium dedit, id eſt pri­
mum motorem.
Hic enim vbi emiſit, exempli gratia, telum, ſepara­
tur ab eo, nec amplius mouet: nihilominus tamen.
Hoc volat emiſſum ſemel irreuocabile telum:
Sed ob id tandem deſinit à motione, quia licet vis aliqua impreſſa ſu­
per ſit, quæ moueat adhuc, à primo motore non continuatur, ideóque
perit.
Abſurdum eſt igitur dubitare de cauſa ceſſationis proiecti cum
ipſum ſuus motor deſerat.
Cæterum ſagitta & haſta & quicquid
aliud tale eſt tenſa coria facilius, quam laxa penetrat quod illa qui­
dem reſiſtunt: hæc autem cedentia paulatim eorum quæ incidunt,
violentiam exoluunt, Gal. cap. 8. lib. 2. de vſ. part.
34. *dia\ ti/ fe/retai/ ti ou) th\n
au(tou= fora\n, mh\ a)kolouqou=n­
tos
w)qou=ntos a)lla\ tou= a)fe/n­
tos.
34. Cur quidpiam non ſua
latione fertur non con­
ſequente impulſore: ſed
dimittente.
*dia\ ti/ fe/retai/ ti ou) th\n au(tou= fora\n mh\ a)kolouqou=ntos
tou= w)qou=ntos a)lla\ tou= a)fe/ntos;
h)\ dh=lon o(/ti e)poi/hse toiou=ton
to\ prw=ton w(s qa/teron w)qei=n, kai\ tou=q' e(/teron:
pau/etai de/,
o(/tan mhke/ti du/nhtai poiei=n to\ prowqou=n to\ fero/menon w(/ste
w)qei=n, kai\ o(/tan to\ tou= ferome/nou ba/ros r(e/ph| ma=llon th=s
ei)s to\ pro/sqen duna/mews tou= w)qou=ntos.
Quare quidpiam non
propria latione fertur, cum
impulſor non conſequa­
tur: ſed dimittat.
An quia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index