Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 360 > >|
1quas neque tu, neque alius quiſquam aßignare poteſt, ſed
tempora etiam illis adſcribis, quæ nullo modo ipſis conuenire
non ignoras.
Vis enim primi ſpatij partem dimidiam dimidia
parte eius temporis percurri, quo totam primam partem ab­
ſolui ſupponis; & tertiam partem tertia parte, quartam
quartaparte eiuſdem temporis: cùm ex tuis, & Galilei prin­
cipiis dimidia parte prima temporis, quarta pars tantum spatij
ſuperior decurratur, & reliqua dimidia parte temporis tres
inferiores ſpatij quadrantes abſoluantur.
Vide ergo quid ex
tam abſurda hypotheſi concludere poßis.
Cùm nihil ſit, quod prodat magis decretorum
incohærentiam, quàm reductio ad calculos; ex eo eſt,
cur potiſſimùm ſupputationes auerſeris.
Id autem hoc
loco præſertim probatur.
Admiſiſti poſſe diſtingui
in motu grauium decidentium plura æqualia tempora:
at cùm planum foret, vt ſpatio diuiſo in parteis æqua­
leis, primum tempus attribueretur primæ huiuſcemodi
partium, ac deinde explicaretur quota eius temporis
parte percurrerentur cæteræ; & in qua ipſarum ſecun­
dum tempus æquale deſineret, in qua tertium, &c.
di­
uertiſti nihilominus, & pro primo tempore accipien­
dum voluiſti id, quo decurreretur eiuſdem primæ par­
tis non prius, ſed poſterius dimidium; & tum voluiſti
ſecundam partem, quæ eſſet dupla huius dimidii, æqua­
li cum eo tempore percurri: tum tertiam æquali cum
eo, quo triens eiuſdem primæ partes infimus; quartam
æquali cum eo, quo quadrans, &c.
tum ſecundum tem­
pus æquale primo eſſe id, quod debetur ſecundæ parti
ſoli: tertium, quod tertiæ, & quartæ ſimùl: quartum,
quod quintæ, ſextæ, ſeptimæ, octauæ: quintum, quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index