Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (228) of 795 > >|
242228DISSERTATIO tempore 60? . hujus quadratum eſt 3600, adeoque ſunt 10260 ad 31570, veluti 3600 ad 11135 {115/171}, hujus numeri radix eſt media in- ter 105 & 106 ſed tempus 10 vibrationum fuit obſervatum 106? . quod ſatis accurate congruit; non enim hæc proportio ſemper lo- cum habebit, cum tantopere tempora vibrationum inter ſe diffe- rant, ſufficit ad veritatem appropinquaſſe. Quando hæc experi- menta inſtituuntur, ſollicite curandum eſt ut ſtylus, ſupra quem Acus vertitur, ſit acutus politiſſimuſque ſimul, & cavitates Acuum etiam lævigatiſſimæ. cæteroquin aſperitates motum vibratorium impediunt, atque tempus excurrit longius, quo vibratio abſolvi- tur, quam fieret poſitis omnibus lævigatiſſimis: Cum elapſis qui- buſdam menſibus experimenta eadem repetierim, aliud tempus ex- currere, quo eædem vibrationes abſolvebantur, animadverti: præ- terea novam longiſſimamque præparavi Acum, 36 {1/2} pollic. Rheno- land. fere ubivis ejuſdem craſſitiei, cujus pondus erat 1233 grano- rum, cujus tempora in repetitis tentaminibus fuerunt fere eadem, diſcrepantia tamen parum inter ſe, quorum unum hic adferam.
11
Vibrationes Tempora # M?. # M?.
1 # 0 # 18
2 # 0 # 38
3 # 0 # 56
4 # 1 # 15
5 # 1 # 33
6 # 1 # 49
7 # 2 # 11
8 # 2 # 24
Tempus medium, quo una vibratio abſolvitur, eſt proinde æqua-
lis 18 {1/2} minuto ſecundo:
ſi nunc comparemus tempus vibrationis
impenſum ab hac Acu, cum tempore a pendulo acto gravitate &

ejuſdem longitudinis, quod foret 34 circiter minutorum tertiorum,
erunt hæc tempora inter ſe uti 18 {1/2} Minuta ſecunda ad 34 Minuta
tertia ſive uti 1110 ad 34 quamobrem per ea Lemmata de pendulis
ſupra aſſumta, erit vis gravitatis ad vim directricem Magnetis,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index