Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1ſunt, ut particulae argenti vivi, & ſalis, &, aquae dulcis,
&saliae quaevis in majoribus ejus meatibus contentae;
ſed etiam eae quae ſunt omnium duriſſimae, ac ſibi mu­
tuò quam-firmiſſimè adhaerent.
Non quidem quòd hae
ab invicem planè ſeparentur; ſed eodem modo quo
videmus arborum ramos ventis impulſos agitari, &
eorum intervalla nunc majora reddi, nunc minora,
quamvis iſtae arbores idcirco radicibus ſuis non evel­
lantur -ita putandum eſt craſſas & ramoſas corporis
C articulas ita connexas eſſe atque implexas, ut non
ſoleant vi caloris ab invicem planè disjungi, ſed ali­
quantulum duntaxat concutiantur, & meatus circa ſe
relictos modò magis modò minùs aperiant.
Cùmque
duriores ſint aliis particulis, ex ſuperioribus cor­
poribus D & E in meatus iſtos delapſis, ipſas facilè
motu iſto ſuo contundunt & comminuunt, ſicque ad
duo genera figurarum reducunt, quae hîc ſunt conſi­
deranda.
LX.
De iſtius caloris
actione.
20
5
10
15

Nempe particulae quarum materia paullò ſolidior
eſt, quales ſunt ſalis, meatibus iſtis interceptae at­
que contuſae, ex teretibus & rigidis planèen ac flexiles
redduntur non aliter quàm ferri candentis virga
rotunda crebris malleorum ictibus in laminam oblon­
gam poteſt complanèari.
Cùmque interim hae parti­
culae, vi caloris actae, hinc inde per
meatus iſtos ſer­
pant, duris eorum parietibus alliſae atque affrictae,
gladiolorum inſtar acuuntur, ſicque in ſuccos quoſdam
acres, acidos, erodentes vertuntur: qui ſucci poſtea
cum metallicà materià concreſcentes, atramentum
ſutorium; cum lapideaô, alumen; & ſic alla multa
componunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index