Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
pla potentia P, ſed a duplici
94[Figure 94]
potentia, tanquam à forcipe,
vel prælo, nempè à P, & ab
huic æquali reſiſtentia paui­
menti RS.
Igitur æquè com­
primetur anulus, vel veſica
aerea ſolo innixa à ſingulari
potentia P, ac ſi à duabus contrarijs potentijs P, &
E, vel G conſtringeretur.
Cap. 5. de ae
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elateria
eius.
COROLLARIVM.
HInc patet, quòd ſi duæ potentiæ æquales ſimul
coniunctæ comprimant eumdem ſupremum̨
anuli terminum pauimento innixi, tunc momentum̨
fiue energia, qua anulus contunditur ſtringiturquę
duplex eſt eius, qua ab ijſdem potentijs oppoſitos
terminos ſtringentibus comprimitur.
Quia quotieſcum que duæ potentiæ inter ſe æqua­
les P & G premunt ſupremum terminum B anuli BC,
tunc ſolum ſtabile RS in E, cui innititur idem præſtat,
& tanta energia operatur, ac ſi in E adeſſet potentią
æqualis ambabus contrarijs potentijs G & P: quare
vis, qua ſtringitur anulus æqualis eſt duplo potentia­
rum G, & P. è contrà quando anulus ſtringitur ab ijſ­
dem potentijs G, & P ſubdiuiſis, ſcilicèt à potentią
P in ſitu B, atque à potentia G in oppoſito eius ter­
mino C vt in præcedenti figura videre eſt, tunc vis,
qua ſtringitur anulus, æqualis eſt præcisè duabus po­
tentijs oppoſitis G, & P, igitur quando anulus ſolo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index