Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur
page |< < (222) of 677 > >|
242222GNOMONICES poſitionem vtriuſque horologii diligenter conſideranti. Erunt autem ſectiones R S, T V, inter ſe paral-
1116. vndec. lelæ, cum factæ ſint in planis horologiorum parallelis ab eodem circuli maximi plano.
Quoniam verò &
rectæ A E, C N, parallelæ ſunt, vt dudum oſtendimus;
erunt anguli E A S, N C V, inter ſe æquales,
2210. vndec.
15. primi.
Cum ergo anguli ad verticem E A S, L A R, ſint etiam ęquales, erunt quoque anguli L A R, N C V,
ęquales.
Superpoſita ergo rurſus recta A G, rectæ C H, vt punctum A, in punctum C, cadat, & in hoc
ſitu auſtrale ſiue ſuperius horologium conuerti intelligatur circa rectam A G, vel C H, (quę eadem in
eo ſitu eſt) vt pars ſuperior in inferiorem mutetur, &
contra, cadet recta A R, in rectam C V, pro-
pter ęqualitatem angulorum L A R, N C V.
Eadem{q́ue} ratio eſt de quibuſcunque aliis lineis per A,
&
C, loca ſtylorum ductis. Quare, vt prius, portio à linea horizontali abſciſſa, ſi inuertatur, vt ante
dictum eſt, dabit horologium in facie plani horologii oppoſita delineandum.
3310
LIBVIT hæc vberius hoc loco demonſtrare, ne eandem demonſtrationem in ſequentibus cogere-
mur ſæpius inculcare.
Magnam enim vtilitatem ſequentibus afferent, vt ſuis locis manifeſtum erit.
PROBLEMA 15. PROPOSITIO 15.
PARALLELOS arcuum diurnorum in eodem horologio Ver-
ticali deſcribere.
SI loco radiorum Zodiaci ex puncto D, figuræ radiorum Zodiaci antecedentis propoſ. edu-
44Deſcriptio ar-
cuum diurnorũ
in prædicto ho-
rologio Verti-
cali.
5520 cantur radii longitudinum dierum inuenti propoſ.
33. ſuperioris lib. vel in Analemmate eiuſdem
167[Figure 167]66307740 præcedentis propoſ.
loco parallelorum per initia ſignorum tranſeuntium aſſumantur paralleli ar-
cuum diurnorum;
deſcribemus parallelos horum arcuum eo modo, quo ſignorum parallelos de-
ſcripſimus.
Eadem enim eſt in his, & in illis ratio, cum omnes Aequatori ſint æquidiſtantes. Pa-
rallelos igitur arcuum diurnorum, &
c. Quod erat faciendum.
8850
PROBLEMA. 16. PROPOSITIO 16.
CIRCVLOS Verticales in eodem horologio Verticali de-
ſcribere.
IN lineam meridianam horologii ex G, loco ſtyli transferatur magnitudo ſtyli vſque ad A,
99Deſcriptio eir-
culorum Verti-
calium in eode
Verticali horo-
logio.
punctum, quod vel infra G, vel ſupra ſumi poteſt.
Ex A, autem circulus cuiuſque magnitudinis
deſcribatur, quo diuiſo in 360.
partes æquales, initio facto à linea meridiana, ſi omnes Verticales
deſiderentur, vel in pauciores, pro numero Verticalium deſcribendorum, (Nos eum diuiſimus in
24.
vt ſingula ſpatia contineant 15. grad.) ducantur per diuiſionum puncta, & centrum A, rectæ
occultæ ſecantes lineam horizontalem in punctis, per quæ ſi ducantur rectę æquidiſtantes

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index