Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1
turale autem mouens, vt moueat, moueri oporteat.
nanque & paries mouet in virtute primi pel­
lentis, & quanuis eſſet actus primi pellentis qui interrumpitur, non idcirco ceſſat impetus & ha­
bilitas.
Neque ille eſt vnus motus ſimpliciter, quemadmodum fuerat ille quo vltra centrum la­
pis agebatur: quandò nullum in eo motu punctum actu exiſtit quo motus oppoſiti interpellen­
tur, ſed in repercuſsione iteratus eſt ille motus, & ibi alius eſt finis primi motus ab initio poſte­
rioris.
Neque dictum noſtrum illa oppugnat experientia quæ patitur à Caxo grauiſsimo, quod
cum magno impetu ruat in præceps, inueniens lapidem contrà iactum, è veſtigio repellat.
Dici­
mus enim prius quàm lapis deſcendat, aërem præuenire qui impediat motum.
Nam quòd aër
præueniat teſtis eſt Ariſtoteles qui docet, cur ſtrepitus quidam terræ motui præcedant.
Atque
hæc ſatis.
Sed quoniam ratio experientiis in hac methodo poſtponenda eſt, & nos aſpicimus
in aquis, tametſi ex aëre demittitur impetu proprio lignum, quod ſuapte natura manet in earum
ſuperficie, totum mergi, & per aliquod ſpatium in aquas deſcendere totum, nec alia deſunt, quę
contra hoc decretum afferri queant, aliqua nihilominus ad hæc ipſa dici poſſe cenſeo: primuſque.
aliud iudicium de centro aliiſque. locis eſſe faciendum: nanque ea quę ſunt grauia ſuapte natura;
licet non ſint eiuſmodi ſimpliciter; eſt etiam, quòd quatenus appetant centrum; proptereà vis
accedens impetum quendam illi exhibeat centrum verſus; cùm aliquid præter propria loca re­

ſtet illis expetendum, ſed cùm nihil vltra centrum reſter expetendum, vltra ferri naturam, eſt
meo quidem iudicio curſum naturæ violare, & efficere, vt nihil ſit in natura firmum, quo colli­
met.
Concludemus igitur ad efficiendum motum continuum neceſſe eſſe, vt ille vnus fit ſpecie
ſimul & numero, vel ille ſit vnius naturæ conatus, vel intercedat violentia quæ continuet motus
oppoſitos, vt ſi tanta foret quæ lapidem vltra centrum promouere poſſet, punctis adhuc ſuam
poteſtatem retinentibus, vt dictum eſt.
H
A
B
C
D
E
a 1. Met.
F
G
H
A
B
Aſſignantur ea quę ad motuum repugnantiam ſpectant generatim. Cap. XLV.
QVONIAM verò poſſet dubitare quiſpiam, quínam motus inter ſe opponantur, vt ſcia­
mus illos in quos incidit media quies, & ea percipiamus quæ docet Ariſtoteles in illa quę­
ſtione quæ diſputatur, ſit'ne quiſpiam motus conuerſioni contrarius; non erit ab re ſi de oppo­
ſitione motuum generatim diſceptemus.
Et ſanè primum illud animaduerſionem populat, quia
nihil prohibet diuerſos motus non interpellari quiete, quos anteà contiguos appellauimus:

nanque hi tempore non interrupto fiunt, ſiue vnum ſit mobile, ſeu plura, id ſolum habentes, vt
eos non eadem temporis parte metiamur; veruntamen nulla pars temporis extat in qua non ob­
ſeruetur motus.
At hi qui opponuntur, omnino quiete interpellantur, nec ſunt vllo modo con­
tigui, tantum abeſt, vt continuentur; cùm ipſa continuatio præter contactum poſtulet etiam, quòd
termini ſint copulantes, & in potentia.
Primùm igitur generalis regula traditur de contrariis,
quòd ea ſint quæ ſub eodem genere poſita maximè diſtant.
itaque & motus contrarij ſub eodem
genere continentur.
Non igitur alterationi ortus opponitur, ſed alteri mutationi quæ ſit ſecun­
dùm ſubſtantiam: accipitur autem oppoſitio à terminis, quoniam actus ille eſt qui determinat:
at actus in motu ſpectatur in terminis: oppoſitio verò aut eſt poſitiua, cùm .ſ.
motus opponitur
motui, aut priuans, cùm opponitur quieti.
Sed priuante aliò reiecta, dicemus primùm de poſi­
tiua.
à qua ſanè oppoſitione arcetur ea quæ eſt in ortu & interitu. quippe quarum termini priua­
tiuè opponantur.
Ea verò hac facta partitione deprehendetur. Ita enim contingit motum mo­
tui contrarium eſſe, aut quia terminus à quo vnius ſit terminus ad quem alterius, vt ſunt motus
ab albedine & motus in albedinem; aut, quia termini à quibus vtriuſque contrarij ſint; quem­

admodum motus ab albo & nigro, aut quia terminus à quo vnius ſit oppoſitus termino ad quem
alterius: erunt verò tales motus ab albedine, & motus in nigredinem, aut poſtremò quorum vtrique
termini ſint oppoſiti: quales ſunt motus ab albedine in nigredinem & motus à nigredine in al­
bedinem.
Verumenimuerò id vniuersè conſtat, à terminis à quibus repugnantiam non eſſe ſu­
mendam, aut ſaltem non ab ipſis ſolis: quia probabilius eſt in iis obſeruari repugnantiam quæ
perſtant magis: perſtant verò magis termini ad quos, cùm accedant, quàm termini à quibus quos
deleri oportet.
Nam ſi minus, ſequeretur, vt, quominus exiſtunt, contrarij magis eſſent perſua­
dente hoc nobis regula dialectica quæ ſumitur à comparatis.
Tùm etiam quòd repugnantia ma­
gis eo determinanda videtur, à quo ſumitur nomen & definitio; huiuſmodi verò eſt terminus
ad quem.
Nam repugnare & immutare quæ ſunt propria contrariorum proficiſcuntur ab actu
qui primum per nomen ſignificatur, & exponitur definitione, niſi forte notius ſit, quod admo­
dum rarò euenit, id à quo progrediuntur, veluti de medicatione dictum eſt & de aſcenſu.
a Ob id igitur, non ij motus quorum vnus eſt terminus à quo & terminus ad quem; neque illi

qui à contrariis terminis, nec ij quorum vnius terminus à quo eſt oppoſitus termino ad quem
alterius: eoque.
maximè quòd vnus & idem motus eſſe poterit, ab ægritudine nimirum in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index