Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 258 > >|
1 rarescit quia terra calore et semina siquae
forte vaporis habet, propere dimittit in auras.

quo magis est igitur tellus effeta calore,
fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.

frigore cum premitur porro omnis terra coitque
et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
exprimat in puteos siquem gerit ipsa calorem.
Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
frigidus et calidus nocturno tempore fertur.

hunc homines fontem nimis admirantur et acri
sole putant supter terras fervescere raptim,
nox ubi terribili terras caligine texit.

quod nimis a verast longe ratione remotum.
quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
non quierit calidum supera de reddere parte,
cum superum lumen tanto fervore fruatur,
qui queat hic supter tam crasso corpore terram
percoquere umorem et calido satiare vapore?

praesertim cum vix possit per saepta domorum
insinuare suum radiis ardentibus aestum.
quae ratiost igitur? nimirum terra magis quod
rara tepet circum fontem quam cetera tellus
multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.

hoc ubi roriferis terram nox obruit umbris,
extemplo penitus frigescit terra coitque.
hac ratione fit ut, tamquam compressa manu sit,
exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
quae calidum faciunt aquae tactum atque saporem.

inde ubi sol radiis terram dimovit obortus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index