Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
241
241 (227)
242
242 (228)
243
243 (229)
244
244 (230)
245
245 (231)
246
246 (232)
247
247 (233)
248
248 (234)
249
249 (235)
250
250 (236)
< >
page |< < (229) of 795 > >|
243229de MAGNETE. 1232100 ad 1117. hoc eſt uti 1103 ad 1. Vis gravitatis autem re-
ſpectu virtutis directricis inventa ſuperius fuit Exp.
CII. uti 295
ad 1.
nunc vero majorem rationem habet ad vim Magneticam, quod
oritur, quia Acus Inclinatoria â tota vi directrice agi poteſt, &

verſus Magnetis polum, cum Acus horizontalis modo â parte vir-
tutis Magneticæ dirigi poſſit, nempe ab ea, quæ in latera Verſorii
horizonti perpendicularia agit, Acus vero Inclinatoria agatur a vi
deprimente, ſive â tota vi Magnetica.
EXPERIMENTUM CVIII.
Eadem Magnetis pars, quæ Verſorio communicat directionem
verſus Auſtrum, diviſo Magnete communicat Verſorio directionem
verſus Septentrionem.
Hoc, quod prima fronte paradoxon videretur apprime a Doctif-
ſimo Dechales fuit intellectum &
ſolutum. Sit enim in Tab. 7 fig.
6. Magnes rotundus ABEF, cujus hemiſphærium Boreale ſit
CXEFZD, in quo punctum, I diſſitum ab Æquatore, ſed parum:

puncto I applicetur cuſpis Verſorii, quod ſuper eo ducatur, diri-
getur cuſpis verſus Septentrionem;
dividatur tum Magnes ſectione
tranſeunte per Æquatorem C D, tum E F manebit polus Borealis,
ſed C D evadit Auſtralis, eritque hujus ſegmenti Æquator in X Z,
adeoque punctum I evadit pars ſegmenti Auſtralis, huic nunc ite-
rum apponatur cuſpis Verſorii, &
affricetur, dirigetur verſus Au-
ſtrum, priori contraria directione.
EXPERIMENTUM CIX.
DE FABRICA VERSORIORUM.
Quoniam ab aliquot retro temporibus nonnulli Eruditi haud exi-
guam collocarunt operam, ut ſimplicem commodamque invenirent
&
conſtruerent machinam, cujus auxilio Declinatio Verſoriorum
accurate detegeretur, operæ pretium eſſe judicavimus hic adjungere
obſervationes, quas inter conſtruendam ejuſmodi machinam,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index