Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 303 > >|
1modò facilius extrahatur; plumbum vel ſimile aliud onus
ſuperimponitur ipſi extremo C, vt eo depreſſo, eleuetur
alterum extremum D, per conuerſionem ipſius ligni CD,
tanquam vectis ſuper fulcimentum A; & ad eleuationem
ipſius extremi D, vas ex eo pendens, pariter euehatur, & è
puteo extrahatur.
Expedit autem facilitas potius in vaſis
extractione, quàm in demiſſione; idque tam ex parte poten­
tiæ, quàm ex parte ponderis.
Ex parte quidem potentiæ,
quia laborioſus eſt cum difficultate extrahere, quàm cum
difficultate demittere.
Nam corpus humanum dum ex­
trahendo inclinatur, ſuo præpeditur pondere, ne expeditiùs
erigatur, funemque paulatim reducat, & per eam vas ipſum
ſubleuet.
Contra verò dum ad vas demittendum, & immer­
gendum, funis cum ligni extremo D trahitur deorſum, illi
naturali quodam nutu incumbit, commodiuſque vires
exerit, ac difficultatem omnem euincit; vt experiri etiam eſt
in vſu trachleæ ad exhauriendam aquam, vel ſuſtollendum
quodlibet aliud pondus per funis detractionem.
Deinde
ex parte ponderis, quia minor eſt difficultas demiſsionis,
quàm extractionis prædictæ.
Siquidem pondus lapidis, aut
plumbi, quod ſuperari debet in vaſis miſsione, æquale eſt
ponderi ſolius aquæ hauriendæ ipſo eodem vaſe, vt dictum
eſt: pondus autem quod ſuperandum eſt in extractione,
non ſolum eſt pondus aquæ hauriendæ, ſed etiam
vaſis, ac funis, ideoque maius conſtituitur,
ac difficilius ſuperatur.
Conſultius ergo
eſt, maiori difficultati ſuccur­
rere ipſo machinæ bene­
ficio, ac ponde­
re adie­
cto
in altero extremo, vt
aiebat Philoſo­
phus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index