Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1tem, ſed aut hi qui ſunt ad terminos contrarios ſeorſum, aut qui ſunt ſimul à terminis contrariis

ad terminos contrarios.
Quoniam verò conſtitutum eſt vtroſque terminos abſoluere eſſentiam
motus, & omnis motus eſt, ex contrario in contrarium; ſi termini ad quos contrarij fuerint, erant
quoque contrarij termini à quibus.
Illi ergo ſunt habendi contrarij qui ſunt ex contrariis ter­
minis in contrarios.
Cùm verò motus communiter acceptus etiam complectatur mutationem,
hæc autem ſeparetur à motu, quòd ipſius termini priuatiuè opponuntur, iudicium quoque de
oppoſitis mutationibus analogicè faciendum erit.
itaque illę erunt oppoſitæ mutationes qua­
rum vna ſit à termino priuante ad poſitiuum, altera à poſitiuo ad priuantem illi oppoſitum, vt ea
quæ eſt ex non albo in album, illi quæ eſt ex albo in non album.
Nanque & in his vtriuſque ter­
mini rationem habendam eſſe docuit Ariſtoteles.
Quoniam, ſi alter è terminis poſitiuus .ſ. ob­
ſeruaretur ſolùm; poſſet aliquando ignorari ſit'ne oppoſitus motus, an mutatio.
ex albo enim
non minus ſuſpicaremur nigrum fieri poſſe quàm non album, & album conſimiliter æquè con­
cipere ex nigro factum eſſe, atque ex non albo.
Vt igitur oppoſitus motus ab oppoſita mutatio­
ne diſtinguatur, vtroſque terminos à quo & ad quem exponere oportet.
Euenit etiam in quo­
que motu, vt non fiat tantummodò progreſſus inter eos terminos qui poſitiuè opponuntur, ve­
rum item inter oppoſitos priuatiuè.
quamobrem ſcire licet in his motibus & mutationibus quæ

ſe conſequuntur, nullam intercedęre oppoſitionem; proptereà quòd idem eſt motus à nigro ad
album, & ex non albo ad album, atque ex altera parte ex nigro ad album, & ad non nigrum.
Quanquam maximè dubitatum eſt à Latinis philoſophis de re non difficile, ne dixerim ludicra,
& quæſitum differant'ne vllo modo motus ex contrario & motus in contrarium qui ſimul fiunt
circum idem ſubiectum, & quæ ſit ea differentia, vt cùm ex nigro tenditur ad album ſit'ne vnus
motus ex nigro & alius ad album, & denique ſit'ne vnus motus abiectio termini à quo & acqui­
ſitio termini ad quem.
eadem quæſtio proponi poſſet, de motu & mutatione quæ conſequitur
motum, vt idem'ne ſit motus ex nigro ad album & ex non albo ad album, quandoquidem ſi mo­
tus vnus eſt, vbi termini ſint eidem, hic autem varij ſunt.
Et motus igitur varij. Tum etiam
cùm ſint duo accidentia quæ conſtituunt terminos motus, & vnius ſit amiſsio, alterius autem
comparatio, & demum diuerſi vtriſque proceſſus, motus item diuerſos creent neceſſe eſt.
At verò & omni motui tribuitur hoc, vt ſit ex vno termino in oppoſitum, atque item, quòd ſit
ex gemina parte conſtitutus altera quæ comparatur, atque altera quæ abiicitur, a itaque & vis

corrumpendi cuique motui conceditur.
Inde quoque efficitur, vt denominatio magis ſumatur

à termino ad quem, nam terminus à quo deletur.
Sed quantumuis hæc monſtrent vnum eſſe mo­
tum, non idcirco quæſtionem abſoluunt; quandò reſtet adhuc dubitatio, quemadmodum ille
ſit vnus motus.
Eſto enim quòd ſint hæc vnum propter ſubiectum: at non abſurdum aliqui
arbitrantur eos quoque re ſecum differre, alij ratione tantùm, & ambiguo ſe inuoluunt, quod à
nobis aliàs expoſitum eſt, cùm re differre, & ratione propriè, & communiter accipi poſsint.
Nam
re differre eſt & ſubiecto, & eſſentia ſegregari, & ratione eſt eſſentia & habitudine diſcrepare,
Nanque alia eſt differentia priuationis & materiæ, atque alia materiæ & formæ, quanuis in vno
ſubiecto conſiſtant.
Cùm enim priuatio nihil ponat in materia, niſi habitudinem ad formam,
ratione tantùm, non eſſentia diſtinguetur, forma verò, cùm ſit aliquid, præter differentiam habi­
tudinis in materia, afferet item eſſentiæ diſtinctionem, quam à nonnullis rei diſtinctionem quoque
dici non me fugit.
Ita igitur eos motus eſſentia differre dicit Ariſtoteles, b de huius appellatio­

ne differentiæ non contendo; rationem ego vocabo; tu rem nomines per me licet.
Itaque ego mo­
tus illos ratione & eſſentia diuerſos eſſe non negabo, & ſi placet, etiam re: ſolumque.
dederim eoſ­
dem eſſe ſubiecto.
Neque obſtat, quòd ea quæ re diuerſa ſunt, non poſsint efficere vnum ad ſpe­

ciem; quandoquidem & ea quæ differunt eſſentia, vnum ad ſpeciem faciant: quin nulla ſit ſpe­
cies quæ non conſtet ex eſſentia differentibus, cùm ex materia formaque.
componatur quæ eſſen­
tia ſeparantur.
Aut, quòd ſic forent duo motus, à contrario & in contrarium, quia duo ſint acci­
dentia, quorum vnum interit, alterum producitur.
nanque & ſi duo ſunt accidentia, at vt formę
duo ſunt, & per ſe conſiſtentia: in motu vero vnum ex ipſis ſit re, vel ſubiecto; duo verò ratio­
ne, vel eſſentia: atque aliud eſt ſpectare ipſa omni motus ratione circunſcripta, & dum motui
ſubiacent.
Non eſt item illud timendum; ne ſi intendatur album, & nigrum remittatur, iſti ſint
motus oppoſiti, quia terminentur à formis contrariis.
Nam quod intenditur, fit album, quod
amittit de nigro, non ſit quidem nigrum, neque eſt nigrum, ſed non nigrum, quod manet vnà
cum albo, re quidem vnum exiſtens, ratione verò, aut eſſentia duo.
Neque ſufficit, quòd in mi­
nus nigrum deſinat: quia minus nigrum in ea mutatione rationem habet non nigri & magis albi.
Et quod attinet ad mutationem quæ motui eſt adnexa, non impedit illud, quòd ſi forent duo
motus, quomodocunque ſeparati, eſſent à contrario in contrarium, cùm tamen inter contradicen­
tia ſit mutatio.
Sequeretur enim id, ſi motus acciperetur ſpeciatim. Nam tum motus eſt è con­
trario in contrarium: at ſi generatim motus ſumatur, nil vtique prohibet eſſe duos motus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index