Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1fuerat in ipſa ſtatim ſecunda parte. Quid tu ad iſta
igitur?
Dicis me, non ſolùm reſpectum partium ad parteis
temporis exigere, quas neque ego, neque alius quiſquam aßi­
gnare poßit: ſed tempora etiam illis adſcribere, quæ nullo
modo ipſis conuenire non ignorem.
Verumtamen, quæ­
ſtio non eſt de eo, quod ego, aut alius præſtare poſſi­
mus, aut non poſſimus, in aſſignandis temporibus, quæ
partibus quibuſque conueniant: quanquam Galileum
quidem imitatus, ſumpto quocumque tempore primæ
parti debito, aſſignaui tempus, quod exigitur ad ſecun­
dam, & quod ad vtrumque primæ partis dimidium,
paratus idem prorsùs præſtare circa quælibet tempora,
quarumcum que voles partium cætetarum, iuxta gene­
rale ſcilicet Effatum, quod articulo Reſponſionis XXXVI.
retuli, & in quod nihil fuit, quod à te obiiceretur.
Non item eſt quæſtio, an tempora quæ partibus adſcri­
bo, ipſis nullo modo conuenire ignorem, an ſciam (ſcio
enim eſſe longè alià, prout ex citato moxloco intelligi
poteſt) ſed an ea adſcribam iuxta tua principia.
Quo­
nam verò modo id non fieri probas? Vis enim, inquis,
primi ſpatij partem dimidiam dimidia parte eius tem­
poris percurri, quo totam primam partem, & tertiam
tertia, quartam quarta, &c.
Sperâram, vt aliò querela
tua vergeret.
Quia enim iuxta ante-dicta defendis te
nolle dimidium inferius primæ partis percurri dimidio
eius temporis, quo ſuperius: procliue mihi videbatur,
vt querereris tibi affingi tempora à te pernegata.
Sed
videlicet, animaduertiſti me commiſiſſe tuæ libertati,
vt dares quodcumque demùm velles tempus pro infe-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index