Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
241
242
243
244
245
246
247
248
249
250
251
252
< >
page |< < of 252 > >|
1ſpondere quodammodo pro­
ijcienti.
An quia neceſſe
eſt, id, quod proijcitur &
impellitur reſiſtere ei, vnde
impellitur.
Nihil verò ce­
dens propter magnitudi­
nem, vel nihil reſiſtens pro­
pter imbecillitatem, nec
iactum facit, nec impulſum.
Illud quidem, quia magno­
pere excedit vires impulſo­
ris, nequaquam cedit.
Hoc
verò quia valdè imbecillum,
nihil reſiſtit.
An quia quod
fertur tantum feratur: quan­
tum aëris in profundum
mouerit.
Non motum au­
tem nec contingens eſt mo­
uere quicquam.
Sic igitur
vtraque ſe habent, quod
enim valde magnum, quod­
que valde paruum, ſeu nequaquam mota exiſtunt.
Alte­
rum enim nihil mouet: alterum nequaquam mouetur.
COMMENTARIVS.
Cvr neque exigua.] Exigua & magna vocabula ſunt in re­
latis, & quæ intelligi, vt ante dictum eſt, non poſſunt niſi rela­
tione facta ad aliud, ad quod referuntur.
Magna igitur ſunt, quæ vi­
res proijcientis valde excedunt: exigua vero, quæ viribus nullo modo
reſiſtunt, vel quæ adeò imbecilla ſunt, vt nullam vim mouendi, ne
aërem quidem habeant.
Et ſic grana milij quamuis ſint exigua mole:
exigua tamen viribus dici non debent, cum è certo interuallo à quo­
dam per foramen acus proiicerentur, nec rurſus magna licet mole eſ­
ſent, magna erant ad vires ſaxa illa tritalantaria, telaque mißilia
duodeuiginti pedum, quæ recitat Athenæus facile eiaculata fuiſſe ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index