Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1infrà campos & montes magnae ſint cavitates aquis
plenae, non dubium eſt, quin multi quotidie vapores,
hoc eſt, aquae particulae vi caloris ab invicem dis­
junctae ac celeriter motae, uſque ad exteriorem cam­
porum ſuperficiem atque ad ſumma montium juga
perveniant; videmus enim etiam pleroſque iſtiuſmodi
vapores ulteriùs uſque ad nubes attolli, ac faciliùs
per terrae meatus aſcendunt, ab ejus particulis ſuſ­
fulti, quàm per aerem, cuius fluidae ac mobiles par­
ticulae ipſos ita fulcire non poſſunt.
Poſtquam autem
iſti vapores ſic aſcenderunt, frigore ſuccedente tor­
peſcunt, & amiſſâ vaporis formâ rurſus in aquam ver­
tuntur; quae aqua deſcendere non poteſt per eoſdem
illos meatus, per quos vapor aſcendit, quia ſunt ni­
mis anguſti; ſed aliquantò latiores vias invenit, in
intervallis cruſtarum ſive corticum, quibus tota exte­
rior terra conflata eſt quae viae ipſam obliquè ſecun­
dùm vallium & camporum declivitatem deducunt.

Atque ubi iſtae ſubterranae aquarum viae in ſuper­
ficie montis, vel vallis, vel campi terminantur ibi
fontes ſcaturiunt, quorum rivi multi ſimul congregati
flumina componunt, & per decliviores exterioris ter­
rae ſuperficiei partes in mare labuntur.
LXIV.
De Terrâ exteriore, &
de origine fontium.
25
30
5
10
15
20

Quamvis autem aſſiduè multae aquae ex montibus
verſus mare fluant, nunquam tamen idcirco cavitates
ex quibus aſcendunt, poſſunt exhauriri, nec mare au­
geri.
Haec enim terra exterior non potuit modo paullò
antè deſcripto a agenerari, nempe ex fragmentis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index