Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 316 > >|
1tur, vt ſupra vidimus. Argumentum igitur eſt captioſum,
& fallax, & ea captio, atque fallacia committitur, quæ non
cauſa pro cauſa in elencis ab Aristotele nuncupatur.
Quare Medicorum cucurbitulæ aquam, & car­
nem, non autem terram ſurſum trahant.
Caput IX.
Hoc loco dissimulandum non eſt, quod medicorum cu­
curbitulæ, aut aquæ, aut carni admotæ tam aquam,
quam carnem attrahant: ita vt aqua, & caro ſua­
pte natura graues ſurſum aſcendant, terram autem ſurſum
non trahant: id qua nam ratione accidat, quærere ab re for­
taſſe non erit, & à nostro instituto non admodum alienum:
cum ſupra ſit dictum, aerem violentiam paſſum in locum ignis
aſcendere, ſi ignis extruſus extra ſuum locum collocetur, &
aquam in locum aeris aere detracto contendere: terram ve­
rò ſurſum non ferri, ſi aqua ex ſuo loco mouetur.
Quærimus
itaque: cur aqua & caro, quibus medicorum cucurbitulæ
applicantur in eaſdem aſcendat, in quas terra non aſcendit.
Reſpondeo ex Aristotele quarto cæli particula vndetri­
geſima, quoniam terra non vnam cum aqua ſuperficiem ha­
bet, neque terræ corpus, perindeac aquæ, & aeris corpus molle
eſt; vt cum aliis mollibus corporibus corpus vnum quaſi con­
tinuum euadat, sed arida terra eſt, ariditatis autem qualitas
impedimento est terræ, quo minus cum cæteris elementis ita
coniungatur, vt quaſi vna eorumdem ſuperficies fiat; porrò
æeris corpus molle eſt, & humidum, quo fit, vt cum aliis non­
nullis mollibus corporibus facilè iungantur, eorumdemque vna
quaſi ſuperficies coaleſcat, hac de re medicorum cucurbitulæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index