Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 258 > >|
1 et rarefecit calido gliscente vapore,
rursus in antiquas redeunt primordia sedes
ignis et in terram cedit calor omnis aquai.

frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.

praeterea solis radiis iactatur aquai
umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
mittit et exolvit glaciem nodosque relaxat.
Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
taedaque consimili ratione accensa per undas
conlucet, quocumque natans impellitur auris.

nimirum quia sunt in aqua permulta vaporis
semina de terraque necessest funditus ipsa
ignis corpora per totum consurgere fontem
et simul exspirare foras exireque in auras,
non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons,
propterea dispersa foras erumpere cogit
vis per aquam subito sursumque ea conciliari.

quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
et multis aliis praebet regionibus aequor
utilitatem opportunam sitientibus nautis,
quod dulcis inter salsas intervomit undas.

sic igitur per eum possunt erumpere fontem
et scatere illa foras, in stuppam semina quae cum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index