Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1quadringentos cubitos, quod ſpatium eſt ſtadij, per machinam, quæ
erat in medio cataſtromate ſuper tripodes excitata, illius immenſæ
nauis, de qua antea diximus.
Quæritur igitur, cur exigua vt pluma,
& magna vt mola, vel lapis ingens proiecta non procul ferantur:
ſed quæ ſic ferri debent, debeant correſpondere proiicienti, id eſt ha­
bere rationem quandam, ita vt motor vel perſe, vel cum alio præ­
polleat mouendo.
In textu notabis summebi/an poni pro a)nalogi/a|.
An quia neceſſe eſt.] Prima reſponſio breuiter ſic concludi
poteſt.
Oportet proiiciendum cedere proiectori, & etiam reſiſtere.
Magnum non cedit, quia excedit vires proiectoris.
Exiguum non reſiſtit, quia imbecillum.
Neutrum igitur proiectum fertur, nedum procul.
Propoſitionis huius ſyllogiſmi prior pars perſe clara eſt, & illuſtrata
etiam ijs quæ à nobis cap. 32. dicta ſunt.
Poſterior de reſiſtentia etiam
vera eſt, quia ſi mobile motori non reſiſtat, motus non fiet in tempo­
re, & ſucceßione.: ſed in inſtanti quod eſt contra demonſtrata ab
Ariſtotele lib. 4. de Phiſico audit.
Vim enim motoris, ſi nihil retar­
dat, quare non ageret ilico?
vnde ne tranſlatio ſubita latorum fiat,
non ſolum forma tranſlati obeſt: ſed & medium per quod fertur,
quod quanquam tenue & diaphanum ſit, vt aër, eſt tamen corpus.
Eſt itaque hæc propoſitio vera. Præterea vt & hoc demonſtretur ad
ſenſum, ſi ſcorpioni vel arcuballiſtæ palea loco ſagittæ ſuperpona­
tur, præter id quod ictum nullum faciet, etiam parum longè
emiſſa procedet.
Quod ſi grauiſsimum ſpiculum, etiam lentius &
minus longè emittetur.
Eſt igitur aliquod medium optimum,
vbi extrema ambo vitio non carent.
An quia quod fertur.] Altera reſponſio ſic concludi poteſt.
Quantum quidque aëris mouerit, tantum feretur: & ſi igitur
non mouerit, non feretur.
Magnum quia immotum non mouet aerem: imbecillum
quia etiam immotum.
Neutrum igitur feretur.
Propoſitio rurſus hæc vera eſt, quia cum alioqui penetratio dimen­
ſionum fieret, ferri nihil poteſt, niſi medium per quod fertur, cedat
locum: alioqui medium puta aer, & id quod fertur, eſſent in vno.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index