Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
semina habent ignis stuppae taedaeque latentis.

nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?

multaque praeterea prius ipso tacta vapore
eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.

hoc igitur fleri quoque in illo fonte putandumst.
Quod superest, agere incipiam quo foedere fiat
naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
Magnetum quia fit patriis in finibus ortus.

hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.

quinque etenim licet interdum pluresque videre
ordine demissos levibus iactarier auris,
unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
ex alioque allus lapidis vim vinclaque noscit:
usque adeo permananter vis pervolat eius.
Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
ipsius rei rationem reddere possis,
et nimium longis ambagibus est adeundum;
quo magis attentas auris animumque reposco.
Principio omnibus ab rebus, quascumque videmus,
perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
corpora quae feriant oculos visumque lacessant.

perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
aequoris exesor moerorum litora propter.

nec varii cessant sonitus manare per auras.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index