Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
241
241 (227)
242
242 (228)
243
243 (229)
244
244 (230)
245
245 (231)
246
246 (232)
247
247 (233)
248
248 (234)
249
249 (235)
250
250 (236)
< >
page |< < (231) of 361 > >|
245231SECTIO DECIMA. dv = (P + p - {ap/a - x}) X {dx/v}: P, vel
Pvdv = (P - {xp/a - x}) dx, quæ integrata dat
{1/2} P vv = Px + px - ap log.
{a/a - x}.
Jam vero deſcenſu ponderis P per altitudinem x genita fuit vis viva P x,
de qua eidem ponderi ceu velocitate v moto ineſt pars {1/2} P v v ſeu P x + p x -
ap log.
{a/a - x}; pars igitur vis vivæ quæ ad aërem tranſiit, eſt = - p x +
ap log.
{a/a - x}, quæ minor eſt altera §. 40. definita.
Habeatur v. gr. pes cubicus aëris naturali duplo denſioris, inveniètur
vis viva, quam iſte aër amittit, dum aëris naturalis circumfuſi denſitatem aſſu-
mit, ea quæ lapſu libero corporis 865.
lib. per altitudinem unius pedis gene-
ratur.
Pari ſenſu pes cubicus aëris naturali triplo denſioris vim vivam habere
intelligitur talem quæ reſpondeat lapſui libero corporis 2898 lib.
per altitud.
unius pedis, qui numerus nempe prodit cum ponitur p = 2240, ut §. 40;
a = 3.
& x = 2.
§. 43. Perſpicuum eſt ex hoc conſenſu inter conſervationem virium vi-
varum aëri compreſſo &
corpori à data altitudine delapſo inſitarum, nullam
eſſe ad uſum machinarum perficiendum prærogativam ſperandam ex principio
aëris comprimendi, &
ubique valere regulas in præcedente ſectione exhibi-
tas.
Quia vero multis modis fit, ut aër non vi ſed natura ſit compreſſus aut
elaterem naturali majorem acquirat, ſpes certe eſt, poſſe hujuſmodi rebus na-
turalibus magna ad machinas movendas compendia excogitari, prouti D.
Amontons jamjam docuit modum movendarum machinarum vi ignis. Mihi
perſuadeo ſi omnis vis viva, quæ in carbonum pede cubico latet, ex eodem-
que combuſtione elicitur, utiliter ad machinam movendam impendatur, quod
plus inde profici poſſit, quam labore diurno octo aut decem hominum.
Etenim
carbones dum comburuntur aëris elafticitatem nonſolum inſigniter augent, ſed
&
ingentem aëris novi quantitatem generant.
Ita Haleſius in veget. ſtatiks deprehendit ex ſemipollice carbonis 180.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index