Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
rum alter ſit propriè, & è contrario in contrarium, atque alter communiter, inter ens & non ens.
Omnino verò motus omnis requirit mutationem, idem ſubiecto cum ipſa exiſtens, ratione autem,
hoc eſt, eſſentia diſcrepans; atque id communiter acceptis motu & mutatione, ſiue pro fluxu,
ſiue etiam forma fluente, nihil penitus repugnantibus terminis motus & mutationis fluxui for­
mæúe fluenti & vtranque habitudinem, vt ſunt motus, communiter accipientibus.
Vt autem
mutatio comitetur motui, & neceſſariò conſequatur, vtputa, amiſsio nigredinis, & albedinis ac­
quiſitio cognoſcetur, vbi de intentione formarum tractabimus.
Neque item hîc obſtat id quod
ab aliquibus affertur; vbi eſt vnus terminus, ibi fore vnum motum; at in amiſsione nigredinis,
acquiſitione verò albedinis, vnus eſt terminus.
Nanque vnus, inquam, ſubiecto quidem eſt,
eſſentia verò diſtinctus: vnus vt terminus antiquæ formæ; alter verò vt terminus acquiſitionis
nouæ.
Nec quemadmodum ipſi cenſent, acquiſitio albedinis habet contrariam deperditionem
nigredinis, ſed hæc manent ſimul: illi oppoſita eſt albedinis deperditio.
Neque motibus con­
trariis agitatur id quod ſimul amittit nigredinem, & contrahit albedinem: cùm hęc maneant ſi­
mul, vt diximus, ſed illud quod amittit & contrahit albedinem.
neque item nigredo, vt ipſi di­
cunt, eſt terminus in deperditione nigredinis, ſed non nigredo.
Non etiam vnus motus eſt ag­
gregatum per accidens, ſi confletur itidem ex mutatione: quoniam ſicuti contradictio ſequitur

repugnantiam, neque ob id repugnantia, aut contraria ſunt vnum per accidens; ita neque muta­
tio quæ motui inhęret, efficit vnum per accidens, ſed efficiat ſanè, quid ſequitur inde abſurdi?
Et certè ſic ſe habet omnis motus, vt conſtet ſemper ex interitu & ortus, quandò item efficiens al­
terum pellet è contrariis, vt alterum inducat quod eſt ipſius forma; ita vt expulſio contrarij ſit
per accidens, formę verò inductio per ſe, quæ tamen mutationes non ſubitæ ſunt, neque vtræque
nec alterutra, ſed pari gradu procedunt, abiectio termini à quo, & acquiſitio termini ad quem,
ſiue ea ſit mutatio, ſiue motus.
C
D
a 2. Phyſ.
1. de cęlo.
E
F
a 5. Phyſ.
Tt. 7. 49.
5.
4. Phyſ. Tt.
117. 126
5. Phyſ. Tt.
4. 48.
G
b 5. Phyſ.
T. 47.
H
A
B
De oppoſitione motuum ſigillatim, & quemadmodum ortus & interitus opponantur. Cap. XLVI.
SED poſtquàm de oppoſitione motuum generatim diſſeruimus, proximum his eſt, vt ſpecia­
lius de ipſa verba faciamus, & reliqua conficiamus quæ ſpectant ad oppoſitionem quietis.
At verò cùm mutatio ſola ſit in ſubſtantia, nec vlla ratione motus; tametſi in ea contrariorum
oppoſitio ponitur: planum, quòd oppoſitionis ratio in motibus ad tria prædicamenta pertinebit.

Sic erit albefactio nigrefactioni contraria, deſcenſus aſcenſui, decrementum quoque incremen­
to opponetur.
Sed enim, quia motus aut per ſeipſum conſideratur ſimpliciter, aut habetur ra­
tio ſubiecti, ſuppetit etiam duplex via conſiderandi oppoſitionem in motu, aut per ſeipſum ſeor­
ſum, aut eius ſubiecto cogitatione comprehenſo.
Porrò ſi motus abſtrahatur à conſideratione
ſubiecti, ac eius termini ſimpliciter accipiantur, ſic ſtatuendum erit de oppoſitione motuum.
Vt cùm contraria ſint, vel genera diuerſa, vel diuerſorum generum, vel etiam generis eiuſdem
motus contrarij ſint inter ſpecies eiuſdem generis.
Quapropter aſcenſui deſcenſus, & albefactio
nigrefactioni ponentur eſſe contraria; ſiue hæc accidant eidem ſubiecto, ſeu diuerſis (nihil enim
vetat, quominus ita inſint, cùm ſint contraria ſecundùm materiam & per accidens, non ſecundùm
formam & per ſe) neutro enim modo fiet, vt magis quàm ſpecie diſtinguantur.
Verùm ſi ſubiectum
mente concipias, apparet in omnibus eius partibus id quod ſecundùm naturam, hoc eſt, pluri­
mum ſemperúe fiat, appellatur autem ſecundùm fatum, & quod item eueniat præter naturam
& fatum, ac violentia quadam, & rarò.
Quamobrem alia motus oppoſitio ſpectabitur, cùm is
qui ſecundùm naturam eſt, opponi videatur ei qui eſt præter naturam.
Veruntamen & natu­

ralem naturali opponi contingit, & vtroſque pręter naturam ſecum eſſe contrarios.
Quandoqui­
dem in naturalibus ij ſunt oppoſiti qui ſunt ad oppoſitos terminos.
Vbi vnus ſit naturalis, alter
verò præter naturam; nil obſtat, quominus etiam ſint ad eoſdem terminos.
Etenim contrarius
eſt aſcenſus ignis deſcenſui terræ, quorum vterque eſt ſecundùm naturam, & ignis aſcenſus ſuiipſius
deſcenſui, necnon aſcenſui terræ, quorum alter eſt naturalis, alter verò contra naturam; quanuis
eidem termini exiſtant, atque item deſcenſus ignis aſcenſus terræ, qui nihilominus ſunt præter
naturam.
Tamet ſi, vbi ſunt vtrique motus naturales, aut præter naturam, id pertinet ad diuer­
ſa ſubiecta: vbi verò alter ſecundùm naturam, alter autem contra fuerit, hoc neceſſariò fit in eo­
dem ſubiecto.
Idem quoque de reliquis motibus eſt dicendum. Pone motus oppoſitos in qua­
litate, calefactionem & frigefactionem.
Ergo cui calefactio ſecundùm naturam conuenit, illi erit
oppoſita refrigeratio præter naturam: itemque.
refrigeratio quæ conuenit huic ſecundùm naturam,
erit oppoſita calefactioni quæ conuenit alteri ſecundùm naturam, & refrigeratio quę ineſt in hoc
pręter naturá, opponetur calefactioni quæ ineſt præter naturam in altero.
Cęterùm ſit'ne ratio par
ortus & interitus haud facile eſt iudicare, ſiue eos ſimpliciter, ſeu ad ſubiectum applicatos obſer­
ues.
Nam quod ad ipſam mutationem ſpectat ſimpliciter, eorum non eſt oppoſitio poſitiua.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index