Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1
Quæſtio Vigeſimanona.
Cvr quando ſuper ligno, aut huiuſmodi quo­
piam duo portauerint homines æquale pondus
non ſimiliter præmuntur, ſi ad vnum non de­
clinet pondus, ſed magis quanti vicinius fue­
rit gestantibus?
An quoniam vectis quidem
lignum efficitur: pondus verò hypomochlion:
qui autem propior eſt ponderi ex ijs, qui illud geſtant, id qua­
re mouetur: alter vero portantium, quod mouet?
Quantò igitur
plus diſtat à pondere, tanto facilius mouet, & alterum premit
magis inferius, velut contra nitente pondere impoſito quod hy­
pomochlion factum eſt, ſi autem in medio inerit pondus, nihilo
magis alter alteri fit pondus, aut mouet: ſed eodem modo alteri
alter fit pondus.
COMMENTARIVS.
Cauſam hic inquirit Ariſtoteles cur duo baiuli idem
pondus ſuper lignum, vel quidpiam aliud ſimile fe­
rentes, non æquè grauentur, atque pręmantur ſi in eo­
rum
medio non extiterit ipſum pondus, ſed magis præmatur is,
cui ipſum proximius conſtituitur.
Eamque mox eſſe ait, quo­
niam huiuſmodi lignum in ipſa aſportatione efficitur vectis,
cuius fulcimentum conſtituitur ipſummet pondus quod ge­
ſtatur: Onus verò baiulus, qui ponderi eſt propinquior, ac
veluti potentia mouens, baiulus, qui eſt ab illo remotior.
Etenim cum onus quodlibet, vecte adhibito, tanto facilius
moueatur, quanto proximius fuerit centro, ſeu fulcimen­
to locatum, ac motrix potentia remotius fuerit applicata,
vt ſupra oſtenſum eſt quæſt.
3. hinc fit, vt baiulus, qui one­
ris loco ſuccedit, hoc ipſo, quod propinquius centro con­
ſtituitur, quàm alter qui potentiæ vices obtinet, magis
præmatur, contra nitente pondere impoſito, tanquam fulci­
mento validè obfirmato, cui vectis innititur in ipſo motu.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index