Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
lineis: translato inſtrumento ad altitudinem pedum̨
900. ſupra montis radicem, mercurij altitudo fuit ſo­
lummodò pollicum 25. in cacumine verò montis vbi
altitudo ab eius radice erat pedum 3000. eleuatio
mercurij fuit pollicum 24. lin. 2. conſtat ergo nedùm
minui compreſſionem quando minuitur aeris altitu­
do, ſed etiam euincitur difformitas grauitatis ipſius
aeris; conijcitur enim, quòd aer habeat conſiſtentiam
veluti ſpongioſam ſitque veluti lanæ cumulus, cuius
partes ſuperiores dum comprimunt infimas, reddunt
aeris regionem difformiter grauem pro varia earum̨
compreſſione, & conſtipatione, & pro varia miſtu­
ra particularum aquæ, & terræ.
Cap. 5. de ae
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
Idipſum poſtea obſeruauimus Florentiæ in altiſſi­
ma turri palatij, in qua aſcenſis ſolummodò cubitis
50. ſupra infimam plateam, & palatij atrium depreſ­
ſus apparuit mercurius ſpatio vnius gradus, ſcilicèt
decima parte vnius digiti, at poſtea perducto inſtru­
mento ad altitudinem 100. cubitorum depreſſio mer­
curij minor fuit altero gradu euidenti, & notabili
defectu.
Idemque poſtea obſeruatum fuit in monti­
bus propè Florentiam, & ne ſuſpicio ſubiret aeris ſu­
premi frigiditatem depreſſiſſe mercurium in fiſtulą
elegimus loca, & tempora commoda, ſcilicèt calefa­
cta à ſole in turris cacumine, & vmbroſa in eius ra­
dicibus, vt eorum temperies eadem eſſet, & hoc in­
dicabatur adhibitis perfectiſſimis termometris, quç
oſtendebant aerem in ſummitate turris, aut eadem̨
temperio, aut calidiori ſeruari quem in radice turris

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index