Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
201
201 (195)
202
202 (196)
203
203 (197)
204
204 (198)
205
205 (199)
206
206 (200)
207
207 (201)
208
208 (202)
209
209 (203)
210
210 (204)
< >
page |< < (240) of 778 > >|
246240ALHAZEN medij, & extra punctum, quod eſt extremitas diametri circuli medij: & declinans ad partem, in qua
eſt centrum ſphæræ uitreæ.
Et linea, quæ egreditur à centro huius ſphæræ in imaginatione ad lo-
cum refractionis, eſt perpendicularis ſuper ſuperficiem huius ſphæræ:
eſt ergo perpendicularis ſu-
per ſuperficiem aeris, qui contingit ſuperficiem ſphæræ.
Hęc ergo refractio eſt ad partẽ contrariam
illi, in qua eſt perpendicularis, exiens à loco refractionis ſuper ſuperficiem aeris contingẽtis ſuper-
ficiem ſphæræ.
Lux autem, quæ tranſit per centra duorum foraminum, tranſit in corpus uitri rectè:
quia eſt perpendicularis ſuper ſuperficiem uitri æqualem, oppoſitam duobus foraminibus:
& per-
ueniet ad conuexitatem ſphæræ uitreæ:
& cum peruenerit ad illam ſuperficiem, non erit perpen-
dicularis ſuper illam:
cũ hon ſit diameter in ſphærà. Et omnis perpendicularis ſuper ſphæræ ſuper-
ficiem, eſt diameter illius, aut ſecundum rectitudinem diametri illius [ut cõſtat è 4 th 1 ſphæ.
] Sed
lux, quæ extenditur in corpore uitri hoc modo, non eſt perpendicularis ſuper ſuperficiẽ aeris con-
tingentis conuexum uitri:
& hæc lux inuenitur refracta: ergo refringitur apud conuexum ſphæræ.
Et ſi experimentator infuderit aquam intra uas, (uitro remanente in ſuo ſitu) & poſuerit aquam
infra centrum laminæ, & aſpexerit lucem, quæ eſt in ora inſtrumenti:
inueniet lucem refractam ad
partem, in qua eſt centrum uitri:
ergo ad partem contrariam illi, in qua eſt perpendicularis, exiens
à loco refractionis, quæ extenditur à corpore uitri in corpore aeris perpendicularis ſuper concaui-
tatem aeris, contingentis conuexum uitri.
Ex omnibus ergo his experimentationibus patet, quòd
lux ſolis tranſit in omne corpus diaphanum ſecũdum uerticationes linearum rectarum:
& cum oc-
currit corpori diaphano diuerſæ diaphanitatis à diaphanitate corporis, in quo eſt, lineæq́ue, per
quas extenditur in primo corpore, fuerint declinãtes ſuper ſuperficiem ſecundi corporis:
tunc lux
refringitur in corpore ſecundo in uerticatione linearũ rectarum aliarum à primis, per quas exten-
debatur in primo corpore.
Et ſi lineæ rectæ, per quas extendebatur in primo corpore, fuerint per-
pendiculares ſuper ſuperficiem ſecundi corporis:
tunc lux extenditur in rectitudine eius, & nõ re-
fringitur.
Et cum lux obliqua fuerit, & exierit à corpore ſubtiliore ad groſsius, refringetur ad par-
tem perpendicularis, exeuntis à loco refractionis perpendicularis ſuper ſuperficiem ſecundi cor-
poris.
Cum uerò lux obliqua, fuerit extenſa à groſsiore ad ſubtilius: refringetur ad partem contra-
riam perpendicularis exeuntis à loco refractionis ſuper ſuperficiem ſecundi corporis.
Cum ergo
lux tranſeat per omnia diaphana ſecundum lineas rectas:
ergo omnes luces extendentur in omni-
bus corporibus diaphanis:
quia declaratum eſt in primo tractatu huius libri [14. 17. 28 n] quòd pro
prium lucis eſt extendi ſemper ſecundum lineas rectas, ſiue lux fuerit eſſentialis, ſiue accidentalis,
ſiue fortis, ſiue debilis.
Præterea poteſt experimentator experiri luces accidentales in illo prædicto
inſtrumento, & illis uijs prædictis:
ſi in aliqua domo, in quam intret lux diei per aliquod foramen
alicuius quantitatis, clauſerit ianuam, & poſuerit inſtrumẽtum in oppoſitione foraminis, & inſpe-
xerit lucem, quæ eſt intra aquam, & ultra uitrum in ora inſtrumenti, & proceſſerit per uias præo-
ſtenſas in experimentatione lucis ſolis.
Cum ergo experimentator expertus fuerit lucem acciden-
talem his prædictis uijs:
inueniet lucem accidentalem tranſeuntem per corpus aquæ & per corpus
uitri, & inueniet extenſionem eius in uitro ſecũdum uerticationes linearũ rectarum:
& refractam,
ſi fuerit obliqua ſuper ſuperficiem ſecundi corporis:
& rectam, ſi fuerit perpẽdicularis ſuper ſuper-
ficiem corporis ſecundi.
In primo autem tractatu declaratum eſt, quòd lux omnis ſiue eſſentialis,
ſiue accidentalis, ſiue fortis, ſiue debilis, ſemper extenditur à quolibet puncto cuiuslibet corporis
ſecundum lineam rectam.
Ex iſtis ergo omnibus, quæ declarauimus experientia & ratione: patet,
quòd omnis lux in corpore lucido eſſentialiter aut accidentaliter, fortiter aut debiliter extenditur
à quolibet puncto illius per corpus diaphanum, contingẽs illud corpus, per omnẽ lineam rectam,
per quam poterit extendi, ſiue illud corpus contingens ſit aer, aut aqua, aut lapis diaphanus.
Et ſi
luces extenſæ per corpus contingens lucem, quæ eſt principium eius, occurrerint corpori diuerſæ
diaphanitatis à diaphanitate corporis, in quo exiſtit, & fuerint in lineis perpendicularibus ſuper
ſuperficiem ſecundi corporis:
extendentur rectè in ſecundo corpore: & ſi fuerint in obliquis lineis
ſuper ſuperficiẽ ſecundi corporis, refringentur in ſecundo corpore:
tum in ſecundo corpore exten-
dentur in uerticatione linearum rectarum aliarum à primis.
Et ſi lux fuerit refracta: tunc linea, per
quam extendebatur lux in primo corpore, & linea per quam refringebatur in ſecundo:
erunt in ea-
dem æquali ſuperficie [ut oſtenſum eſt 5 n] & refractio eius, cum egreſſa fuerit à corpore ſubtilio-
re ad groſsius:
erit ad partem perpendicularis, exeuntis à loco refractionis ſuper ſuperficiem groſ-
ſioris corporis:
& cũ egreſſa fuerit à groſsiore corpore ad ſubtilius: tũc refractio eius erit ad partem
cõtrariã illi, in quá eſt perpẽdicularis exiẽs à loco refractionis ſuper ſuperficiẽ ſubtilioris corporis.
8. Radi{us} medio perpẽdicularis, irrefract{us} penetrat, obliqu{us} refringitur: in denſiore qui-
dem ad perpendicularem: in rariore uerò à perpẽdiculari è refractionis puncto excitata. 47 p 2.
QVare autẽ refringatur lux, quando occurrit corpori diaphano diuerſæ diaphanitatis, cauſſa
hæc eſt:
quia tranſitus lucis per corpora diaphana fit per motum uelociſsimum, ut declara-
uimus in tractatu ſecundo.
Luces ergo, quę extenduntur per corpora diaphana, extendun-
tur motu ueloci, qui non patet ſenſui propter ſuam uelocitatem.
Præterea motus earum in ſubtili-
bus corporibus, ſcilicet in illis;
quæ ualde ſunt diaphana, uelocior eſt motu earum in ijs, quæ ſunt
groſsiora illis, ſcilicet quæ minus ſunt diaphana.
Omne enim corpus diaphanum, cum lux trãſit in
ipſum, reſiſtit luci aliquantulum, ſecũdum quod habet de groſsitie.
Nam in omni corpore naturali

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index