Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 406 > >|
1dæ ſunt / diuidetur frons areæ in partes undecim atque dimi
diam.
Vbi uero columnæ ponentur ſex / diuidetur in partes
octo et decem.
Quod ſi columnas poſuiſſe oporteat octo diui
detur in partes quattuor et uiginti atque inſuper dimidiam
ex quibus dabitur craſſitudini columnæ pars una.
Templi pauimentum et ſpatia interiora ſunt qui probent /
ubi gradum aliquem conſcenderent: et locum ubi ara ſacrificii
ſtatuenda ſit / omnino celſiorem exigunt.
Aditus fauceſque cella
rum que pro lateribus ſunt / alii omnino patulas / atque penituſ
expeditas nulla parietis parte obducta relinquebant.
Alii
duas inter ſtatuebant columnas ductis rationibus trabium orna
mentorumque
a porticu / de qua nuper diximus: Reliquum ua
cui quod iſtic ſupra coronas eſſet / ſtatuis et candelabris ha
bendis relinquebant: alii ad cellas huiuſmodi pariete hinc
atque hinc producto arcebant fauces apertionis.
Parietes templi qui craſſiſſimos attollendos putat dignita
tis gratia fallitur.
Nam corpus quidem cui membra plus ſatis tu
meant quis non uituperet?
Adde quod luminum commoditas tolli
tur laterum craſſitudine.
Ad templum Pantheon præſtantiſſimus
architectus pariete cum eſſet opus craſſo / ſolis aſſibus uſus
eſt: cætera complementa reſpuit: ſpatiaque iſtic quæ imperiti
compleuiſſent: ſcafis et apertionibus occupauit: eoque pacto im
penſam minuit: moleſtiam ponderum ſuſtinuit: operique elegan
tiam adiecit.
Paries ex columnæ rationibus craſſus habendus
eſt: ut in pariete altitudinis ratio ad craſſitudinem ſui æque
atque in columnis reſpondeat.
Annotaui ueteres in templis
aſſueſſe frontem areæ diuidere in partes duodecim: aut ubi
eſſet opus robuſtiſſimum uoluere in nouem: atque ex his unam
dediſſe craſſitudini parietis.
Parietem in rotundis templis
nemo minus quam ex dimidia: complurimi duas ex tribus par
tibus diametri.
aliqui ex quattuor partibus ſumpſere tris:
ad quas interiorem parietem uſque ad teſtudinem attollerent.
Sed
peritiores iſtius circularis areæ ambitum diuiſere in partes
quattuor: et earum unius lineam extenderunt: ad cuius logitu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index