Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 334 > >|
1ubi viae ſunt ſatis latae, facilè ſalis particulae àparticu­
lis aquae dulcis per coporis duri declivitatem ſurſum
attolluntur.
Ut experiri li­
cet in vaſe, cujus labra non­
nihil ſint repanda, quale eſt
ABC: dum enim aqua ſal­
ſa in eo evaporatur, omnes
ejus orae ſali cruſtâ veſtiri
ſolent.
LXVII.
Cur in quibuſdam pu­
teis aqua ſit ſalſa.
20
5

Atque hinc etiam poteſt intelligi, quo pacto in mon­
tibus nonnullis, magnae ſalis inoles inſtar lapidum
concreverint.
Quippe, aquâ maris eò aſcendente, ac
particulis flexilibus aquae dulcis ulteriùs pergentibus,
ſolum ſal in cavitatibu's, quae caſu ibi fuerunt, reman­
ſit ipſaſque implevit.
LXVIII.
Cur etiam ex quibuſ­
dam montibus ſal eſ­
fodiatur.
10
15
LXIX.
De nitro aliiſque ſali­
bus, à ſale marino
diverſis.

Sed & aliquando ſalis particulae nonnullos ſatis an­
guſtos terrae meatus pervadunt, atque ibi nonnihil de
figurâ & quantitate ſuâ delperdentes, in nitrum, vel
ſal ammoniacum, vel quid ſimile mutantur.
Quin­
etiam plurimae terrae particulae oblongae, non ramoſae,
ac ſatis rigidae, ab origine ſuâ nitri & aliorum ſa­
lium formas habuerunt.
Neque enim in alio ſitae ſunt
eae formae, quàm quòd illorum particulae ſint oblon­
gae, non flexiles, nec ramoſae, ac prout de caetero va­
riae ſunt, varias ſalis ſpecies componunt.
20
25

Praeter vapores ex aquis ſub terrâ latentibus eductos,
multi etiam ſpiritus acres, & oleagineae exhalationes,
nec non vapores argenti vivi, aliorum metllorum
particulas ſecum vehentes, ex terrâ interiori ad ex­
teriorem aſcendunt: atque ex diverſis eorum miſtu­
ris omnia foſſilia componuntur.
Per ſpiritus acres

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index