Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1ſiquidem oppoſitio motuum determinetur oppoſitione poſitiua terminorum: at ipſorum termi­

ni priuatiuè opponuntur, ens .ſ.
& non ens. Si ſubiecta reſpexeris, difficile admodum ſit ſtatue­
re, quemadmodum ſe habeat in illis id quod eſt ſecundùm & præter naturam: tum etiam conſi­
militer'ne procedant atque in latione & alteratione.
Verùm vt à primo exordiar. In ſubſtantia
videmus ab Ariſtotele ſtatui repugnantiam ſecundùm & præter naturam ex velocitate & tardi­
tate quæ ſunt accidentia, a ſi qua ſit ocyor generatio, aut corruptio quàm ferat natura, vt cùm

animal iugulatur, aut anticipat meſsis.
Quod attinet ad ſubſtantiam quæ actu exiſtit: dubium
eſſe poteſt, ſit'ne aliqua ſubſtantia pręter naturam ſimpliciter, quòd nulla forma præter naturam
eſſe videatur, præterea ſit'ne vllus interitus ſecundùm naturam: quandò natura rem eſſe appe­
tit, non autem non eſſe.
Nos hîc rem omnem paucis perſtringemus, quæ poſthàc vberrimè tra­
ctabitur.
Id igitur quod eſt ſecundùm & præter naturam, aut ſimpliciter eſt, aut aliqua ex parte.
Secundùm naturam ſimpliciter, in quo affecta eſt, cum forma, tum materia ex naturæ ipſius ordi­
ne, quod eſt plurimum ita fieri.
Et præter naturam ſimpliciter, ſiquid materia dominante inde­
finitum exoriatur, & rarò, quod monſtrum vocatur in eo quod eſt monſtrum.
ſiquidem & aliquid
in ipſo ex natura ineſſe nil vetet.
Ex parte verò ortus ſecundùm naturam, vbi quippiam domi­
nante materia definitum naſcatur.
b Idem quoque ortus eſt præter naturam non ſimpliciter,


cùm ſit præter naturam formæ.
Nam quicquam præter naturam materiæ ſolius eſſe non exiſti­
mo, cùm forma ſuccedat pro merito materiæ.
Si ergo materia ſit affecta præter naturam, eodem
quoque modo affecta ſit forma neceſſe eſt, vt contrà etiam, nihil eſſe ſecundùm naturam forma
ſolius.
Nam ſiquid non eſt ſecundùm naturam materiæ, neque eſt ſecundùm naturam formę.
Ergo ab oppoſito ſiquid eſt ſecundùm naturam formę, neceſſe item eſt, vt ſit ſecundùm naturam
materiæ, ob eandem .ſ.
cauſſam, quia forma conſequitur materiam. Interitus quia deperit for­
ma, nunquam poteſt eſſe ſecundùm naturam ſimpliciter, ſed planè ſecundùm naturam materiæ,
quemadmodum reſolutio naturalis quæ fit per putrefactionem.
At verò quendam eſſe pręter
naturam ſimpliciter, nil certè prohibet, veluti 4. Meteor.
docuimus eſſe conflagrationem; neque
.n. ille eſt curſus materiæ naturalis.
Cùm igitur ita ſe habeant ſecundùm & præter naturam in
ſubſtantiis, ea generatim decernemus: Generationem generationi opponi & corruptioni, & qui­
dem generationi poſitiuè, ſi vnà ſit ſecundàm naturam, altera præter naturam, vel ſuiipſius, vel
alterius.
Interitus interitui non opponitur, quemadmodum neque opponitur non ens non enti,
ſed illo nomine opponi non inconuenit, quatenus ſunt ſecundùm & præter naturam.
Sic cor­

ruptio ſecundùm naturam opponetur ei quæ eſt pręter naturam, ſiue ſit alterius, ſiue etiam ſuiipſius.
Sed, ſi ortum cum interitu conferamus, ita de illorum repugnantia ſtatuendum eſſe puto. Cui
ſimpliciter ſit ortus ſecundùm naturam, illi interitum eſſe præter naturam formæ, cui ſit ortus ſe­
cundùm materiam interitum ad idem eſſe præter naturam, & hæc opponi.
Et cui ſit ortus præ­
ter naturam, illi interitum eſſe ſecundùm vtranque naturam, & oppoſitum, vt apparet in monſtro.
Ex quibus etiam inſtar corrolarij cognoſci poteſt haud eſſe conſimilem in ortu & cęteris moti­
bus, ſiquidem oppoſitio ortus & interitus: & ſecum communiter & inter ſe ſeorſum ad idem ſubie­
ctum ſe habeant ſecundùm & præter naturam.
Sed in accidentibus, vbi motus vtrique ſint natu­
rales, reſpiciunt diuerſa ſubiecta: quòd ſi vnus ex natura fuerit, alter verò præter naturam, per­
tinet ad idem ſubiectum.
Eius rei cauſſam hanc eſſe cenſebo, quòd in aliis motibus ſupponitur
actu ſubſtantia, cuius formam certa accidentia conſequuntur.
Itaque oppoſitum ſecundùm na­
turam non ineſt.
In ſubſtantia, quia forma mutatur, & actus indefinitus eſt, materia nunquam
non reſpiciente contraria, motus oppoſiti in eodem ſubiecto poſſunt eſſe ſecundùm naturam, vt
generatio ſecundùm formam, corruptio ſecundùm materiam.
Sic ergo de oppoſitione motuum

communiter & priuatim conſtitutum ſit.
C
D
E
a 5. Phyſ.
b 2. de Ge­
ne.
an. c. 4.
F
G
H
Ediſſeruntur aliqua de oppoſitione motus & quietis. Cap. XLVII.
SVPEREST nunc quies de cuius oppoſitione pauca ſuccurrunt quę priuatim dici poſsint:
ſed tamen aliqua de illius ingenio dicenda ſunt, cùm & ipſa compleat aliquam partem me­
thodi naturalis.
Quies apud nos duplici voci reſpondere debet apud Ariſtotelem τῇ ἠρεμια καὶ
τῆ́ ἠρεμήσει
quarum altera ſtatum ſignificat, altera fluxum.
Porrò quies quæ ſtatum ſignificat,
re ipſa eſt idem cum forma, ſolùm ratione diſcrepat, dum forma tantum id notat quod pręſens
eſt, quies etiam notat vnà motum præcedentem, atque adeò, vt ſicut priuatio formæ ſucceſſuræ
notionem affert, hæc motus afferat notionem, ſed eius qui præceſſerit, & cùm forma & quies idem
re ſint, eiſdem quoque attributis ſubiaceant neceſſe eſt.
Proinde ſicut forma nobis vniuerſam
rem totam ſimul præſentat, & pertinet analogicè forma ad plura prædicamenta, atque etiam eſt
finis & conſummatio motus, omneis eius parteis in ſe continens, vt totum ſecundùm formam: ſic
quies illum fluxum, qui exiſtit in motu, conſummat & finit, ac partes continet eius fluxus, vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index