Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1papyri) verſiſſet; cur voluminum ſectio, quemadmodum ego feci, quod, &
facere debebat, iuxta græcorum verborum notionem, Δια τί τῶν βιβλίων ὴ τομη,
locum hunc non ſolum non obſcuraſſet, verum etiam clarum omninò red­
didiſſet, eſt enim Problema de ſectione voluminis papyracei, quibus vete­
res illi ſcribebant.
quapropter optimè intelliges textum hunc, ſi huiuſmodi
volumen bis ſecueris, primo quidem ſectione baſi voluminis parallela; ſe­
cundo verò ſectione tranſuerſali, ſeu obliqua ad baſim: nam explicata pri­
ma ſectione apparebit eam eſſe lineam rectam: euoluta verò ſecunda ſectio­
ne apparebit eam eſſe tortuoſam, & flexuoſam; Ariſt. reddens rationem,
cur hæc ſit tortuoſa, ait id eſſe, quia ſectione obliqua exiſtente, ideſt ex vna
parte depreſſiori, & ex altera altiori, ſequitur, quod circuli, qui ex tali ſe­
ctione oriuntur non remanent in eodem plano, dum euoluuntur; quare neque
linea, ex qua illi circuli conſtant, poterit eſſe in eodem plano, & ideo neque
recta eſſe poterit, quia fieri nequit, vt eiuſdem lineæ pars ſit in plano vno,
pars verò in altero; quod oſtenditur in prima 11. Elem. quæ eſt hæc; rectæ
lineæ pars quædam non eſt in ſubiecto plano, pars verò in ſublimi.
357
In 12. problem. quod eſt idem cum tertio ſuperiori, videnda ſunt, quæ ibi
annotaui, hic tamen aliter ſoluitur, ſed tanta facilitate, vt nihil præte­
rea opus ſit.
358
In 13. probl. quod eſt idem cum quarto præcedenti, repetenda eſt illius.
explicatio, vt huic inſeruiat. Ariſt. autem pulchrè, & aptè aſſimilat refle­
xionem corporum reflexioni radiorum viſualium ex ſpeculis; vbi, vt docent
Perſpectiui, radius viſualis ſpeculo incidens, facit ſemper angulum æqua­
lem ei, quem facit radius reflexus; eſt enim apud eos axioma, angulus in­
cidentiæ æqualis eſt angulo reflexionis.
SECTIO XIX.
De Muſica.
359
Problema primum ex ſe clarum eſt.
In 2. problema. In verba illa (Sed quemadmodum linea bipedalis non
153[Figure 153]
duplum, ſed quadruplum quoddam deſcribit,
ſic, &c.) ideſt, quemadmodum linea bi­
pedalis, quæ quamuis ſit dupla lineæ pedalis non
tamen deſcribit quadratum duplum quadrati il­
lius, ſed quadruplum: vt probatur in ſcholio 4.
2. Elem. & videre eſt in hac figura, vbi linea A B,
eſt dupla lineæ A C. quadratum verò lineæ A B,
ſcilicet quadratum A B D E, eſt quadruplum qua­
drati lineæ A C, quadrati nimirum A C F G. re­
liqua huius textus manifeſta ſunt
Scias Lector, me nullum, horum de Muſica Problematum (quemadmo­
dum & in pluribus alijs mathematicis locis accidit) vidiſſe expoſitorem,
præter vnum Petrum Aponentem, quem tamen tanquam omninò his rebus
elucidandis ineptum, reieci.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index