Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Table of figures

< >
< >
page |< < of 283 > >|
1ABCD abſciſsa duobus planis parallelis altero ducto
per E, & ſectionem faciente circulum maximum, vel
ellipſim per centrum, cuius diameter AED: axis autem
portionis ſit EF, cui congruens ſphæræ, vel ſphæroidis axis
GFER: ſit autem FE bifariam ſectus in puncto H: &
FH bifariam in puncto K, ſitque in EH, ſic enim erit,
portionis ABCD centrum grauitatis L.
Dico eſſe HK
ad KL, vt rectangulum GFR, vnà cum duabus tertiis
quadrati EF ad quadratum EG.
Sit enim cylindrus, vel
portio cylindrica AM circa axim FE abſciſſa ijſdem pla­
nis cum portione AB
CD, ex cylindro, vel
portione cylindrica cir
ca axim GR ſphæ­
ræ, vel ſphæroidi AG
DR circumſcripta.
Quoniam igitur ſolidi
AM eſt centrum gra­
uitatis H: reliqui au­
tem dempta ABCD
portione centrum gra­
uitatis K: & portionis
ABCD ponitur cen­
trum grauitatis L; erit
179[Figure 179]
vt portio ABCD ad reliquum ſolidi AM, ita ex con­
traria parte KH ad HL. componendo igitur vt in antece­
denti, & per conuerſionem rationis, & conuertendo, erit
vt portio ABCD ad ſolidum AM; hoc eſt vt rectangu­
lum GFR, vnà cum duabus tertiis quadrati EF ad qua­
dratum EG, ita HK ad KL.
Quod demonſtrandum
erat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index