Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646
page |< < of 360 > >|
1oſtendendo videlicet, cùm CN foret duorum minu­
torum, & CD illius dupla, ſimiliter minutorum
48[Figure 48]
duorum, atque ideò tota ND, minutorum qua­
tuor: forè vt AN ex tuis principiis minutorum
quatuor, & eius tripla ND, tempore eodem
percurrerentur.
Sed cùm iis partibus omißis, rectè compares XC
vltimum trientem ſupremæ partis AC cum tertia
parte DE: non rectè conſequenter hanc tertiam par­
tem comparas cum tribus ſequentibus EH, quæ non
eodem tempore, aut æquali cum tertia parte DE, ſed
tempore longiore percurruntur.
At rectiùs cum ea­
dem tertia parte DE compararentur ſeptima, octa­
ua, & nona, nempe HL: ſed talis progreßio per to­
tum ſpatium decurrendum continua non eſt, vt vides:
interrupta enim primùm eſt inter XC, & DE, &
inde ab E ad H: & ſi vlteriùs procedendum eſſet, tum
à nona parte interrumperetur vſque ad decimam octa­
uam, & ita deinceps: progreßio autem in ratione dupla
ſola per totum spatium continua eſt.
Id ſatis peruidi, ſed & ſimùl agnoui, quàm
operoſo ſimùl, irritonque conamine mentem ad
iſta aduerteres; ea videlicet ſuperexſtruens la­
baſcentibus ſponte fundamentis.
Labaſcentibus,
inquam, primùm, quatenùs falſum eſt, velocitates eſſe
inter ſe ſicut ſpatia: quod tamen fuit tibi fundamen­
tum primarium, ipſumque eodem Experimento, quo
id ſtabilieras, euerſum.
Deinde quatenus nihil eſſe
videtur poſſe abſurdius, quàm primum primæ partis
dimidium nullo poſſe habere loco in progreſſione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index