Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 258 > >|
1 quandoquidem nil est nisi raro corpori' nexu.
Huc accedit uti non omnia, quae laciuntur
corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.

principio terram sol excoquit et facit are
at glaciem dissolvit et altis montibus altas
extructasque nives radiis tabescere cogit.
denique cera liquefit in eius posta vapore.
ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
at coria et carnem trahit et conducit in unum.

umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
at coria et carnem mollit durata calore.

barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
effluat ambrosius quasi vero, et nectare tinctus;
qua nil est homini quod amariu' frondeat esca.

denique amaracinum fugitat sus et timet omne
ungentum; nam saetigeris subus acre venenumst,
quod nos interdum tamquam recreare videtur.

at contra nobis caenum taeterrima cum sit
spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
Hoc etiam superest, ipsa quam dicere de re
adgredior quod dicendum prius esse videtur.

multa foramina cum variis sint reddita rebus,
dissimili inter se natura praedita debent
esse et habere suam naturam quaeque viasque.

quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
nam penetrare alio sonitus alioque saporem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index