Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1ferri. quod quam verum ſit, postea docebimus, vbi problema cum
ſuis cauſis ex mente Ariſtote­
lis explicuerimus.
Quærit igi­
96[Figure 96]
tur Aristoteles cur quæ fe­
runtur in vorticoſa aqua, om­
nia tandem ad medium deuol­
uantur.
Sit igitur A medium
aquæ per circulos B C D,
E F G, H I K, L M N,
O P Q volutæ: ſit & vt
nauis R feratur per vorticem
B C D.
Dico quod ad A medium
deuoluetur.
An quia quod fertur.] Prima eſt tou= diori/smou= problematis
propoſiti demonstratio.
quæ ſic concludetur.
Habentis latitudinem ſi extremum vnum celerius feratur: quam
alterum, quod celerius fertur, truditur ad locum tardioris.
per tranſuerſum enim à celerius moto impellitur.
Innatans omne in aqua vorticoſa, vt nauis, latitudinem
habet, & eius extremum quod in exteriori circulo eſt,
celerius fertur: quam quod in interiori.
Circulus enim
maior celerius fertur.
Exterior autem maior eſt.
Ergo innatans trudetur ad locum tardioris id eſt in interiorem
circulum, vt à B ad E & ab E ad H, & ab H ad L, &
ab L ad O, à quo tandem ad A medium.
Similiter enim ſe habet innatans ad omnes circulos vorticis ob me­
dium, quod à ſingulis æqualiter distat.
Quia quod fertur.] Ex hoc loco expunximus vocabula hæc
ſine vſu & magna confuſione interiecta kai\ to\ te me\n ei) nec pro ei) re­
ponimus h)\ quod faciunt aliqui huius loci interpretes, ex hoc attin­
gentes ſecundam cauſam problematis, quod ſcilicet omnia finem mo­
tus, id eſt quietem appetant, ideo ferri ad locum quietis, qui medius
eſt in vortice.
quæ vt vera eſſent, non video tamen exprimi poſſe
ex hoc Ariſtotelis contextu, qui ſuperioris demonstrationis comple­
mentum eſt, vt patuit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index