Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 1055 > >|
1
tum ſecundùm formam analogicè.
Itaque, tantum abeſt, vt quies motui repugnet, vt motus ex
ea compleatur.
Credo etiam, ſicut forma, ſi conſideretur ſimpliciter, & non vt in materia, & eſ­
ſentiæ, non exiſtentiæ principium, tempori non ſubiicitur: ſic quietem cùm motus conſummatio­
nem præſeferat; motus autem præcipuè menſura fit tempus: tempore nullo modo concludi, ni­
ſi fortè cum quo ad nos includat notionem motus, illi quoque animus noſter attribuat tempus,
eſt enim quies natura ſolùm prior, nobis autem poſterior.
At verò quies alterius ſignificati, non
differt à motu, niſi quòd tota vergit ad terminum ad quem.
Sicut ergo motum metitur tem­
pus, ſic etiam metitur hanc quietem, & ſicut motus rei partes nobis ſucceſsiuè proponit: ſic quies
obiicit ſucceſsiuè parteis termini ad quem.
Hæc cùm fluxu conuenit, ſuperior eſt finis huius flu­
xus.
At verò vt motus communiter & propriè ſumitur: ſic etiam quies ſecundi ſignificati gene­
ratim & ſpeciatim ſumi poteſt, ac ſicut propriè motus eſt ſecundùm locum: ita & proprie quies
eius motus finem deſignabit.
Et cùm quies aut ſit finis motus, aut eius finem reſpiciat; negari
non poteſt, quin ipſa ſit motu perfectior.
Quanquam de quiete diſtinctum fuiſſe lego apud phi­
loſophos & magni quidem nominis qui generaliter non accipiunt hoc theorema, ſed putant id
in animo carentibus duntaxat euenire, in animatis autem (melius erat à non animalibus anima­
lia ſeparare) ſecus ſe habere, quia motus eſt perfectior, quòd eorum natura perficiatur ex opere,

& inuigilia.
Sed eos planè latet Ariſtotelica diſtiunctio. a Neque enim ea quies eſt in animali,

ſed impotentia vigilandi.
Generatim verò quies eſt perfectior motu, ſi fuerit ſecundùm naturam.
Cuncta enim ea gratia mouentur, vt quieſcant & motus item in animali, neque vertor hominem ſub
ea regula complecti.
eſt propter alicuius indigentiam, quo adepto deſiſtit à motu. mouetur ani­
mal, vt noxium declinet, vtile aſſequatur, eo declinato quod nocet; illo comparato quod con­
fert, animal manet, & agit homo, vt demum in Dei contemplatione requieſcat, & cęlum moue­
tur, vt maneat; ſed in quo manet ſecundùm naturam & ex quo mouetur, idem ſunt: proptereà
continuè voluitur.
Quantum verò attinet ad oppoſitionem quietis, & ea generaliter ſtatuenda
ſunt quæ de motibus: oppoſitionem eodem genere reſtringi, & quietem conſiderari ſimpliciter
& ad ſubiectum, ac ſimpliciter quidem quietem opponi motui, tanquam priuationem, non ſecun­
dùm rationem, ſed ad ſenſum: quia motus eſt notior; ideoque.
methodus naturalis in motu ma­
gis, quàm in quiete conſiſtit, ſed planè quies item eſt aliqua pars methodi naturalis: eſt verò pri­
uatio, quia ſupponitur illi habilitas ad motum, quam ſi tollas; iam illa quies non eſt, ſed immo­
bilitas & ἀκιfησία.
Quanquam habilitas illa dupliciter ſe habet etiam iudicio præſtantium phi­

loſophorum: nanque & in illo ponitur de quo verè moueri prędicatur, & eadem ac diuerſa ra­
tione, & quidem eadem in partibus quas à toto, quod actu nonnunquam mouetur, ſeparari con­
tingit; diuerſa, vt ſi ex toto maneat, ex parte moueatur, vt corporum vniuerſitates & cęlum.
Quòd ſi quietem cum quiete conferas, quia ſunt vtræque priuationes, ne vtiquam opponentur:
etenim quæque oppoſitio vel vtriuſque oppoſiti, vel alterius duntaxat actum flagitat: quare non
opponuntur per ſe, aut ad ſummum, quatenus illis formæ contrarię ſupponuntur, vt quies in albo
& nigro: tametſi eo tempore ſunt ipſęmet formæ.
Verùm ſi ſpectes vt ſe habent ad ſubiectum,
& motus & quies aduerſantur.
Nam quæ ſecundùm naturam eſt, illi opponitur quæ eſt præter
naturam, & quies ſecundùm naturam motui præter naturam.
quies item quæ eſt in termino à
quo, opponitur motui, non illa quæ eſt in termino ad quem, ſiue naturalis, ſeu violens,
quòd terminus à quo corrumpitur, dum fit motus; ad eam itur, quę eſt in termino
ad quem, & in ea perficitur motus, tanquam eadem re ſit cum termino ad
quem.
Ex quibus etiam naſcitur, vt cùm ſit motus inter contraria, &
vtraque diuerſis rationibus vicem ſubeant terminorum à quibus quie­

tes quę ſunt in terminis oppoſitis, etiam ſecum pugnent.
Sed
iam de motus & quietis oppoſitione ſatis.
De ſubiecto igi­
tur & efficiente motum, deque his quæ ſeorſum
hæc principia conſequuntur, tot generatim
dixiſſe ſufficiat.
Ad formam igitur & fi­
nem quæ reliquæ ſunt de cauſsis
motus, nos proximè con­
uertamus.
A
B
a Lib. de
Son.
C
D
Finis Libri Secundi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index