Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
241
241 (189)
242
242 (190)
243
243 (191)
244
244 (192)
245
245 (193)
246
246 (194)
247
247 (195)
248
248 (196)
249
249 (197)
250
250 (198)
< >
page |< < (195) of 389 > >|
247195PARS TERTIA. inclinatur, altera priorem poſitionem ſervante: & priora il-
la franguntur, alia majore, alia minore vi adhibita;
hæc po-
ſteriora ſe reſtituunt.
Fluida autem paſſim non utique carent
vi mutua inter particulas, immo pleraque exercent, &
aliqua
ſatis magnam, repulſivam vim, ut aer, qui ad expanſionem
ſemper tendit, aliqua attractivam, &
vel non exiguam, ut
aqua, vel etiam admodum ingentem, ut mercurius, quorum
liquorum particulæ ſe in globum etiam conformant mutua par-
ticularum ſuarum attractione, &
tamen ſeparantur admodum
facile a ſe invicem majores eorum maſſæ, ac aliquot partibus
motus facile ita imprimitur:
ut eodem tempore ad remotas
ſatis ſenſibilis non protendatur;
unde fit, ut fluida cedant vi
cuicunque impreſſæ, ac cedendo facile moveantur, ſolida vero
nonniſi tota ſimul moveri poſſint, &
viribus impreſſis idcir-
co reſiſtunt magis:
quæ autem reſiſtunt quidem multum,
ſed non ita multum, ut ſolida, dicuntur viſcoſa.
Ipſa vero
fluida dicuntur humida, ſi ſolido admoto adhæreſcant, &
ſic-
ca, ſi non adhæreant.
427. Hæc omnia phænomena præſtari poſſunt per illa ſola diſ-
11Unde fluiditas;
tria fluidorum
genera.
crimina, quæ in diverſo particularum textu conſideravimus.
Ut enim a fluiditate incipiamus, inprimis in ipſis fluidis omnes,
particulæ in æquilibrio eſſe debent, dum quieſcunt, &
ſi nulla
externa vi comprimantur, vel in certam dirigantur plagam;
id
æquilibrium debebit haberi a ſolis mutuis actionibus:
ſed ejuſ-
modi caſum non habemus hic in noſtris fluidis, quæ incumbentis
maſſæ premuntur pondere, &
aliqua, ut aer, etiam continentis
vaſis parietibus comprimuntur, in quibus idcirco omnibus ali-
qua haberi debet repulſiva vis inter particulas proximas, licet
inter remotiores haberi poſſit attractio, ut jam conſtabit.
Tria
autem genera fluidorum conſiderari poterunt:
illud, in quo in
majoribus ejus maſſulis nulla ſe prodit mutua particularum vis:

illud, in quo ſe prodit vis repulſiva:
illud, in quo vis attracti-
va ſe prodit.
Primi generis fere ſunt pulveres, & arenulæ, ut
illæ, ex quibus etiam horologia clepſydris veterum ſimilia con-
ſtruuntur, &
ad fluidorum naturam accedunt maxime, ſi ſatis
lævigatam habeant ſuperficiem, quod in quibuſdam granulis cer-
nimus, ut in milio:
nam plerumque ſcabritiem habent aliquam
&
inæqualitates, quæ motum difficiliorem reddunt. Secundi
generis ſunt fluida elaſtica, ut aer:
tertii vero generis liquores,
ut aqua, &
mercurius. Porro in primis oſtenſum eſt num. 222,
&
422, poſſe binas particulas eodem etiam punctorum numero
conſtantes, ſed diverſo modo diſpoſitas, ita diverſas habere vi-
rium ſummas in iiſdem etiam centrorum diſtantiis, ut aliæ ſe
attrahant, aliæ ſe repellant, aliæ nihil in ſe invicem agant.

Quamobrem ejuſmodi diſcrimina exhibet abunde Theoria.
Ve-
rum multa in ſingulis diligenter notanda ſunt;
nam ibi etiam,
ubi nulla ſe prodit vis attractiva, habetur inter proximas par-
ticulas repulſio, ut innui paullo ante, &
jam patebit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index