Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (234) of 795 > >|
248234DISSERTATIO fuiſſe turbatas, tanta mobilitate donata eſt hæc Acus ut a minimi Ferri
viribus aliorſum dirigatur.
hac Machina Trajecti Anno 1728 Martil 20
Declinatio Acus ad Occaſum obſervata fuit 13 graduum &
20 Minu-
torum in Specula Aſtronomica, aliæque ſequentibus diebus De-
clinationes ſupra memoratæ pag.
156. notatæ fuerunt.
Plurimi Eruditi aliarum formarum machinas finxerunt, eidem
deſtinatas ſcopo, de la Hirius in L’Hiſt.
de L’Acad Roy. A°. 1716.
aliam deſcripſit; Teuberus aliam molitus fuit, proſtantem in Actis
Lipſienſibus A°.
1686. pag. 125. diverſam methodum ſuppeditavit
Camerarius in Diſſertat.
Epiſt. Taurin. pag. 257. aliam Hautefeuille
in Fournal des Scavans Anno 1683.
quam illuſtravit Sturmius in A-
ctis Lipſ.
A°. 1684. Quia has Machinas non in uſum vocare poſ-
ſumus, niſi prius accurate lineam Meridianam duxerimus, quod nec
ſemper, nec in omnibus locis opportune fieri poteſt:
tum quoque
ab Itineratoribus brevi aliquo in loco commorantibus Declinationes
obſervari non poſſent, idcirco aliam invenit perfecitque Machinam
ingenioſus artifex, Henricus Sully, quæ proſtat dans une Deſcription
abregée d’un horloge A°.
1726. quam exhibet Tab. 5. fig. 3. Qua-
drans eſt in ſuos diviſus gradus, firmiter affixus craſſo aſleri ligneo,
eique inſiſtens ad angulos rectos, in eodem cum quadrante plano ſty-
lus, ſupra quem Acus convertitur, ſtat erectus, Acus 6 pollicum
pyxidi æneæ, quater in 90 gradus diviſæ includitur.
Machina in-
ſiſtat tabulæ planæ, Lux Solis per foramen B transmiſſa incidat in
medium plani A affixi regulæ mobili B A, tempore Meridiano quæ-
ratur maxima Solis altitudo, atque ita intorqueatur Machina, do-
nec Sole culminante ſtet in Meridiano, tum ſimul pendulo C D
exploretur, an horizontalis ſit, alioquin cochleis I, I, I in
ſitum horizonti parallelum reducatur:
tum Verſorium indicabit De-
clinationem a vero Septentrione, hoc modo brevi &
cito obſervatio
fieri poteſt in quocunque loco, quem in finem hæc machina com-
mendanda eſt;
quamvis quidem ita ejus ope non accuratiſſime Decli-
natio Acus haberi poſſit, nihilominus errores orientur parvi, nec
opinor mari unquam obſervationem capi adhuc tam exactam, quam
ope hujus machinæ in continenti colligitur:
error omnis evitari po-
teſt eam in vero Meridiano locando ope obſervatarum fixarum ſecun-
dum methodum præſcriptam in Suite des Memoires de L’Acad.
Roy.
1718.
Part. 1. Chap. 3. §. 4.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index